Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1ſumpſit Clauius, eum Zenodoro attribuit.
PERICLES diſcipulus Anaxagoræ, & Athenienſium Princeps; Athe­
nienſes ob tetram Solis eclypſim trepidantes, & palantes, eclypſis natura
expoſita, ſedauit.
Val. Max.
HIPPOCRATES CHIVS, qui dum circulum quadrare conare­
tur, lunulam quadrauit.
eius circuli quadraturam Ariſt. ſæpè in paralogiſmi
exemplum adducit, eamque; breuiter expoſuit.
primus Elementa Geometri­
ca conſcripſit.
primus inſpexit duabus medijs proportionalibus inuentis cu­
bum duplari poſſe.
Eratoſthenes apud Eutocium in commen. Archimedis.
Proclus etiam.
THEODORVS CYRENEVS ſodalis Hippocratis Chij, multis
Geometriam auxit.
Proclus.
PHRINIS inſignis Cytharedus. primus apud Athenienſes cithara ce­
cinit.
primasque; in Panathenaicis tulit. fuit diſcipulus Ariſtoclis, qui ex Ter­
pandri familia ortum trahebat.
PHRINICVS, cuius Ariſt. in Problem. muſicis cecinit: inſignis mu­
ſicus, ac tetrametri carminis inuentor.
LASVS HERMINÆVS primus omnium de Muſica ſcripſit. Darij
Hidaſpis tempore.
Suida.
DIOCLES de Muſica ſcripſit. Suida.
ISMENIVS CHORAVLES, teſte Boetio, multis ægritudine la­
borantibus, ſono, & cantu omnes animi moleſtias deterſit.
eius æqualis fuit
Dionyſiodorus, & Nicomachus.
Plin.
NICOMACHVS Arithmeticus, quem Boetius ſequitur, & cuius ex­
tat græca arithmetica, vbi & de muſica tractat ex Zarlino 8. ſupplem.
mu­
ſicalium.
Pappus lib. 3. eum Pythagoricum appellat; Iſidorus lib. 3. ethym.
videtur eum paulo poſt Pythagoram collocare. eiuſdem meminit Eutocius.
EMPEDOCLES AGRIGENTINVS Pythagoricus, cantu furibundum
adoleſcentem, ac nudo ferro hoſtem impetentem compreſſit, ac ſedauit.
TIMÆVS LOCRVS Pythagoricus, Mathemata ſcripſit, teſte Sui­
da.
paulo maior Platone, à quo Plato ſuum Timæum inſcripſit, ac partim
deſcripſit.
extat adhuc ipſius monumentum de natura mundi.
SIMON Philoſophus Socratis amicus; ſcripſit Dialogum de muſica.
Diog. Laert.
CRATISTVS, qui ſolo naturæ acumine, quoduis geometricum Pro­
blema, quamuis difficile reſoluebat.
Proclus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index