Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1tura ejus ſit talis, qualem eam ſuprà deſcripſimus; ac
proinde in ipſo alia iſtius attractionis cauſſa eſt aſſi­
gnanda.
5
10
15
20
25
30
Nempe ex modo quo illud generari dictum eſta,
facilè colligitur, praeter illa majuſcula intervalla,
quae globuli ſecundi elementi verſus omnes partes
tranſire poſſunt, multas etiam rimulas oblongas inter
ejus particulas reperiri; quae cùm ſint anguſtiores,
quàm ut iſtos globulos recipiant, ſoli materiae primi
elementi tranſitum praebent; putandumque eſt,
materiam primi elementi, omnium meatuum quos in­
greditur figuras induere aſſuetam, per rimulas iſtas
tranſeundo, in quaſdam quaſi faſciolas tenues, latas
&soblongas efformari, quae, cùm ſimiles rimulas in
ae*re circumjacente non inveniant, intra vitrum con­
tinent, vel certè ab eo non multùm evagantur, & circa
ejus particulas convolutae, motu quodam circulari,
ex unis ejus rimulis in alias fluunt.
Quamvis enim
materia primi elementi fluidiſſima ſit, quia tamen con­
ſtat minutiis inaequaliter agitatis, ut in tertiae
art. 87 & 88 explicuib, rationi conſentaneum eſt, ut
credamus multas quidem ex maximè concitatis ejus
minutiis à vitro in ae*rem aſſiduè migrare, aliaſque ab
ae*re in vitrum earum loco reverti; ſed, cùm eae quae
revertuntur, non ſint omnes aequè concitatae, illas
minimum habent agitationis, verſus rimulas, quibus
nulli meatus in ae*re correſpondent, expelli, atque ibi
unas aliis adhaerentes, faſciolas iſtas componere; quae
faſciolae idcirco ſucceſſu temporis figuras acquirunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index