DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 288 > >|
7ſed ne minimum quidem eſſe, cum reperiri non poſsit, hoc mo­
do demonſtrare nituntur. 14[Figure 14]
Exponantur eadem.
à punctiſquè DE hori­
zonti perpendiculares du
cantur DHEK, atq; alius
ſit circulus LDM, cu­
ius centrum N, qui FDG
in puncto D contingat,
ipſiq; FDG ſit æqualis:
erit NC recta linea.
&
quoniam angulus KEC
angulo HDN eſt æqua
lis, angulusq; CEG an­
gulo NDM eſt etiam
æqualis; cum à ſemidiametris, æqualibusq; circumferentiis conti­
neatur; erit reliquus mixtuſquè angulus KEG reliquo mixtoquè
HDM æqualis.
& quia ſupponunt, quò minor eſt angulus linea
horizonti perpendiculari, & circumferentia contentus, eò pondus
in eo ſitu grauius eſſe.
vt quò minor eſt angulus HD, & circumfe
rentia DG contentus angulo KEG, hoc eſt angulo HDM; ita ſe
cundum hanc proportionem pondus in D grauius eſſe pondere in
E.
Proportio autem anguli MDH ad angulum HDG minor eſt
qualibet proportione, quæ ſit inter maiorem, & minorem quanti
tatem: ergo proportio ponderum DE omnium proportionum mi
nima erit.
immo neq; erit ferè proportio, cum ſit omnium pro
portionum minima.
quòd autem proportio MDH ad HDG ſit
omnium minima, ex hac neceſsitate oſtendunt; quia MDH exce
dit HDG angulo curuilineo MDG, qui quidem angulus omnium
angulorum rectilineorum minimus exiſtit: ergo cum non poſsit da
ri angulus minor MDG, erit proportio MDH ad HDG omnium
proportionum minima.
quæ ratio inutilis valde videtur eſſe; quia
quamquam angulus MDG ſit omnibus rectilineis angulis minor,
non idcirco ſequitur, abſolutè, ſimpliciterq; omnium eſſe angulorum
minimum: nam ducatur à puncto D linea DO ipſi NC perpendicu
laris, hæc vtraſq; tanget circumferentias LDM FDG in puncto

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index