Varro, Michael, De motv tractatvs

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 64 > >|
1maior, minor aut æqualis dicitur: & quo minori tem­
pore
idem ſpatium abſoluitur, eo maior eſt, vel quo
maius ſpatium eodem tempore.
Vt igitur motus magnus dicatur, perinde eſt ſi
paruo tempore fiat, aut magno ſpatio.
Quod autem maiorem motum ciere poteſt illud,
vis maior dicitur, quòd minorem minor.
Vis autem ſeu mouendi potentia in eodem ſub­
iecto certa & finita eſt.
Quęlibet enim res vi natura­
li prędita, ſi à loco naturali abſit, ſuóque arbitrio con­
mittatur
, certo tempore eò redit.
Eſt enim certum
in rerum natura quanto tempore libræ vnius pondus
deorſum ſponte ſua delatum, miliare vnum aut duo
conficiat pro ratione materię, vel quantum ſpatij v­
na vel duabus horis percurrat.
Id verò quantum ſit,
hominum induſtria nondum quod ſciam explora­
tum eſt: aliâs autem id demonſtrare conabimur.
Mouendi verò potentia in alieno ſubiecto infi­
nita eſt, hoc eſt, in infinitum augeri vel minui poteſt,
quoniam in finita auctione & diminutione eſt reſi­
ſtentia: tanta enim eſt, quanta eſt in eodem ſubiecto
vis: quantúſque motus illius eſt vis alterius reſpectu.
Quo igitur vis quæ alienum ſubiectum mouere ni­
titur, illud magis mouere nitetur, eo minùs illud
mouere poterit, maior enim erit illius reſiſtentia.
Quemadmodum enim quod magis nutu ſuo mo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index