Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 334 > >|
1thiae miraculaa tam ſtupenda, nihil denique in naturâ
univerſâ, quod ad cauſſas tantùm corporales, ſive
mente & cogitatione deſtitutas, debeat referri, cujus
ratio ex iiſdem illis principiis deduci non poſſit: adeò
ut aliqua alia ipſis adjungere non ſit neceſſe.
5
10
15
20
25
30
5
Plura non adderem in hac quartâ Principiorum Phi­
loſophiae parte, ſi (quemadmodum mihi antehac in
animo fuit) duas adhuc alias, quintam ſcilicet de vi­
ventibus, ſive de animalibus & plantis, ac ſextam de
homine eſſem ſcripturusb.
Sed quia nondum omnia, de
quibus in iis agere vellem, mihi planè perſpecta ſunt,
nec ſcio an ſatis unquam otii habiturus ſim ad ipſas
abſolvendas, ne priores idcirco diutius retineam, vel
quid in iis deſideretur, quod ad alias reſervârim, pauca
quaedam de ſenſuum objectis hîc ſubjungam.
Quippe
hactenus hanc Terram, totumque adeò hunc mundum
aſpectabilem, inſtar machinae deſcripſi, nihil praeter
figuras & motus in eo conſiderans; ſenſus autem noſtri
multa alia nobis exhibent, colores ſcilicet, odores,
ſonos & ſimilia, de quibus ſi planè tacerem, praeci­
puam explicationis rerum naturalium partem viderer
omiſiſſec.
10
15
20
Sciendum itaque humanam animam, etſi totum cor­
pus informet, praecipuam tamen ſedem ſuam habere
in cerebro, in quo ſolo non modò intelligit & imagi­
natur, ſed etiam ſentit: hocque opere nervorum, qui,
filorum inſtar, à cerebro ad omnia reliqua membra
protenduntur, iiſque ſic annexi ſunt, ut vix ulla pars

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index