Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 334 > >|
1triculi, faucium &c., pendent, ſuntque à voluntate
comedendi, bibendi &c., planè diverſi; ſed quia, ut
plurimum, iſta voluntas ſive appetitio eos comitatur,
idcirco dicuntur appetitus.
15
20
25
5
10
15
20
25
30
Quantum ad ſenſus externos, quinque nu­
merantur, propter quinque diverſa objectorum genera,
nervos iis ſervientes moventia, & totidem genera co­
gitationum confuſarum, quae ab iſtis motibus in animâ
excitantur.
Nam prima, nervi in univerſi corporis cu­
tem deſinentes, illâ mediante à quibuſlibet
corporibus tangi poſſunt, & ab illis integris moveri,
uno modo ab illorum duritie, alio à gravitate, alio à
calore, alio ab humiditate &c.; quotque diverſis mo­
dis vel moventur, vel à motu ſuo ordinario impediun­
tur, tot in mente diverſos ſenſus excitant, ex
tot tactiles qualitates denominantur.
Ac praeterea, cùm
iſti nervi ſolito vehementiùs agitantur, ſed ita tamen
ut nulla laeſio in corpore inde ſequatur, hinc fit ſenſus
titillationis, menti naturaliter gratus, quia vires cor­
poris, cui arctè conjuncta eſt, ei teſtatur; ſi ali­
qua laeſio inde ſequatur, ſit ſenſus doloris.
Atque hinc
patet, cur corporea voluptas & dolor tam parum di­
ſtent ab invicem in objecto, quamvis in ſenſu contrarii
ſint.
5
10
15
20

Deinde alii nervi, per linguam & partes ei
ſparſi, ab eorundem corporum particulis, ab invicem
disjunctis, & ſimul cum ſalivâ in ore natantibus, diver­
ſimodè moventur, prout ipſorum figurae ſunt diverſae,
ſicque diverſorum ſaporum ſenſus efficiunt.
25

Tertiò, duo etiam nervi, ſive cerebri
extra calvariam non exſertae, moventur ab eorundem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index