Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 64 > >|
1uetur, maiorem vim mouendi habet. Ita illud idem
quod magis contra nutum ſuum mouetur, maiorem
vim reſiſtendi habet.
E contrario verò quo vis quæ­
libet minorem motum in alieno ſubiecto ciere ni­
tetur, eo faciliùs illud mouebit.
Tarditate igitur motus, reſiſtentia in infinitum
minui poteſt: minuta verò reſiſtentia vis contrariæ
effectus augetur, ita vt vis quæ per ſe minima eſt, in
contrariam cui plurimum diminuta ſit, reſiſtentia
maximè agat.
Perinde igitur eſt, ſi vis mouens ma­
gna ſit, mouenda verò parua, ac ſi illa celeriter fera­
tur, hæc verò tardè: quantum enim vis mouens ſi ma­
gna fuerit in mouendam minorem poterit, tantum
vis parua celeriter mota in magnam tardè motam
poterit.
Si igitur velimus vt vis parua magnam mo­
ueat, eas ita collocare oportet, vt quantum magna
paruam ſuperat, tantum illi de motus celeritate de­
trahatur, & aliquid ampliùs.
Si enim tanta ſit tardi­
tas motus vis vnius, reſpectu motus vis alterius, quan­
ta
eſt proportio vis illius, ad hanc non fiet motus: vt
ſi pondus A quatuor librarum cum pondere B libræ
vnius committatur: ſintque ita connexa, vt dum
A vno ſpatio mouebitur, B quatuor ſpatiis mouea­
tur, ita vt motus A quadruplo tardior ſit motu B non
fiet motus, quia quantum A excedit B pondere tan­
tùm deficit motus tarditate.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index