Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 64 > >|
1
Tantum enim eſt libram vnam quatuor ſpatiis
moueri, quantum libras quatuor vno ſpatio eodem
tempore: ſi igitur alterutri eorum ita conſtitutorum,
vel momentum vis addatur, id cui additum fuerit,
alterum mouebit.
Idem fiet ſi A ita connectatur vt
vel momento citiùs quàm moueri poſitum eſt, mo
ueatur vel B tardiùs.
Id etiam alia ratione oſtendi poteſt, ſi vis A qua­
drupla ſit ad vim B, erunt in A quatuor partes, ipſi B
æquales.
Si igitur B cum ſingulis illis committatur,
ita vt æqualiter moueantur, non fiet motus: ſi verò
alterutri aut ipſi B, aut ſingulis illis partibus vis vel
motus momentum adiiciatur vel detrahatur, illa cui
adiectum fuerit, aut cui non detractum fuerit, nutu
ſuo mouebitur, & aliam contra nutum eius moue­
bit.
Addito igitur ipſi B momento, dum vno ſpatio
mouebitur, ſingulas illas partes vno ſpatio moue­
bit.
Vbi igitur ſingulas ſemel mouerit, ipſa quater
mota erit.
Dum verò ſingulæ ſemel motæ erunt, to­
tum ex illis conſtans ſemel motum intelligetur: po­
terit igitur B addito ipſi momento, dum quater mo
uebitur, ſemel totum A mouere.
Tertio modo id ipſum concludere poſſumus. Si
duæ vires æquales connectantur, ita vt motæ, æqua­
liter moueantur, altera in alteram non aget.
Si verò ita
connectantur vt motæ inæqualiter moueantur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index