DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 288 > >|
8
Sed neque prætereundum
eſt, ipſos in demonſtratio­
ne angulum KEG maiorem
eſſe angulo HDG, tanquam
notum accepiſſe.
quod eſt
quidem verum, ſi DHEK
inter ſe ſe ſint æquidiſtan­
tes.
Quoniam autem (vt
ipſi quoque ſupponunt) li­
neæ DHEK in centrum
mundi conueniunt; lineæ
DHEK æquidiſtantes nun
quam erunt, & angulus KEG
angulo HDG non ſolum
maior erit, ſed minor.
vt
exempli gratia, producatur
FG vſque ad centrum mun
di, quod ſit S; connectan­
tur〈qué〉 DSES.
oſtenden­
dum eſt angulum SEG mi
norem eſſe angulo SDG.
du
16[Figure 16]
catur à puncto E linea ET circulum DGEF contingens, ab eo
dem〈qué〉 puncto ipſi DS æquidiſtans ducatur EV.
Quoniam igi
tur EVDS inter ſe ſe ſunt æquidiſtantes: ſimiliter ETDO æqui
diſtantes: erit angulus VET angulo SDO æqualis.
& angulus
TEG angulo ODM eſt æqualis; cum à lineis contingentibus,
circumferentiiſ〈qué〉 æqualibus contineatur: totus ergo angulus
VEG angulo SDM æqualis erit.
Auferatur ab angulo SDM
angulus curuilineus MDG; ab angulo autem VEG angulus au­
feratur VES; & angulus VES rectilineus maior eſt curuilineo
MDG; erit reliquus angulus SEG minor angulo SDG.

Quare ex ipſorum ſuppoſitionibus non ſolum pondus in D gra­
uius erit pondere in E; verùm è conuerſo, pondus in E ipſo D
grauius exiſtet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index