Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 334 > >|
1corporis. Nec ſané magis certum eſt, cúm, exempli
cauſâ, dolorem ſentimus tanquam in pede, illum eſſe
quid extra noſtram mentem, in pede exiſtens, quàm
cúm videmus lumen tanquam in Sole, illud lumen
extra nos in Sole exiſtere; ſed utraque iſta praeju­
dicia ſunt primae noſtrae aetatis, ut infrà clarè appa­
rebit.
LXVII.
In ipſo de dolore judi­
cio ſaepe nos falli.
30
5

Ut autem hoc quod clarum eſt ab eo quod obſcu­
rum diſtinguamus, diligentiſſimé eſt advertendum,
dolorem quidem & colorem, & reliqua ejuſmodi, clarè
ac diſtinctè percipi, cúm tantummodo ut ſenſus, ſive
cogitationes, ſpectantur.
Cúm autem res quaedam eſſe
judicantur, extra mentem noſtram exiſtentes, nullo
planè modo poſſe intelligi quaenam res ſint, ſed idem
planè eſſe, cúm quis dicit ſe videre in aliquo corpore
colorem, vel ſentire in aliquo membro dolorem, ac ſi
diceret ſe id ibi videre vel ſentire, quod quidnam ſit
planè ignorat, hoc eſt, ſe neſcire quid videat aut ſen­
tiat.
Etſi enim, minús attendendo, ſibi facilè perſuadeat
ſe nonnullam ejus habere notitiam, ex eo quôd ſup­
ponat eſſe quid ſimile ſenſui illi coloris aut doloris,
quem apud ſe experitur: ſi tamen examinet quidnam
ſit, quod iſte ſenſus coloris vel doloris, tanquam in
corpore colorato vel in parte dolente exiſtens, reprae­
ſentet, omnino advertet ſe id ignorare.
LXVIII.
Quomodo in iſtis id,
quod clarè cognoſci­
mus, ab eo in quo
falli poſſumus, ſit di­
ſtinguendum.
10
15
20
25

Praeſertim ſi conſideret, ſe longè alio modo cogno­
ſcere, quidnam ſit in viſo corpore magnitudo, vel fi­
gura, vel motus (ſaltem localis: Philoſophi enim, alios
quoſdam motus locali diverſos effingendo, naturam
ejus ſibi minús intelligibilem reddiderunt), vel ſitus,
vel duratio, vel numerus, & ſimilia, quae in corporibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index