Varro, Michael, De motv tractatvs

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 64 > >|
1
Primùm enim ex doctrina ſecundi lemmatis, quod
inferiùs demonſtrabitur, ſciam proportionem pro­
ximè maiorem, quàm ſit A ad B proportio.
Deinde
ex doctrina primi lemmatis ita connectam A & B,
vt quando ambo mouebuntur, nunc ſit ratio motus
quo B mouebitur ad motum quo A mouebitur, quàm
ſit A ad B.
His peractis ſequitur vim A pondus B mo­
turam ex ſecundo ſuperiùs demonſtrato theorema­
te.
Quod erat propoſitum.
LEMMA I.
Duas vires ita connectere, vt ſi moueantur, earum
motus, in data ratione alter ad alterum ſe habeant
vires contrariæ, aut medio aliquo, aut per ſe abſque
vllo medio committuntur.
Si abſque medio com­
mittant, eodem motu mouebuntur, maior enim mi
norem eodem motu, quo ipſa moueri poterit, mo­
uebit: aut æquilibrium facient, ſi æquales ſint: vt ſi le­
ue graui committatur, ſiquidem leuitas grauitate
maior ſit, attolletur graue: ſin verò grauitas maior
ſit, leue deprimetur: ſi æqualia ſint, non mouebun­
tur.
Si verò medio aliquo connectantur mediorum
varia ſunt genera.
Aut enim medium eſt flexibile &
ὁμοιομερὲς, vt funis, catena, &c.
aut eſt inflexibile, il­
lúdque aut rectum, aut curuum, vt recta linea vel
curua vel angulus.
Atque hæc omnia aut continua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index