Varro, Michael, De motv tractatvs

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 64 > >|
1ſunt aut diuiſa, ſimplicia aut compoſita.
Horum autem mediorum opera fit vt vires illis
applicatæ, quarum iidem ſunt nutus, contrariis mo­
tibus moueantur.
Id autem fit cùm in mediis illis inter
eorum extrema interiacet quies vna vel plures.
Exempli
gratia, ſi duo pondera funis extremitatibus alligata
ſint, & funis clauo fixo & immobili incumbat pro­
pter illam quietem inter vtrumque pondus poſitam non
poterit alterum deorſum moueri, quin alterum ſurſum
moueatur.
Idem fiet in linea recta, ſi enim illius extre­
mitatibus pondera duo annexa ſint, & inter ea ſit in
illa punctum aliquod quieſcens, dum alterum ex illis
ponderibus deorſum feretur, alterum aſcendet.
Pun­
ctum
autem illud quieſcens in linea illa recta, Gręcis
hypomochlium dicitur, eò quòd vecti, quem μόχλον
vocant, ſubiiciatur.
Huius autem hypomochlij, in
recta linea ſe vecte collocatio faciet, vt lineæ extre­
ma ſecundum datam rationem moueantur.
Si enim
recta linea in datam rationem diuiſa fuerit, hoc eſt,
vt pars altera ad alteram eam habeat rationem, quam quis
voluerit. (Quod quidem quo modo fiat docet Euc.) &
in puncto diuiſionis collocetur hypomochlium, illius
lineæ extrema ſecundum illam rationem mouebuntur:
ſiue enim conſideretur circulorum, quos illa extrema
deſcribent, proportio ſiue ſpatium quod illa in linea
perpendiculari notabunt vtroque modo illi motus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index