Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 355 > >|
6
Et cap. 24. ſecti primi libri primi (Sed magis efficitur manifeſtum in deſcri­
ptionibus, vt quod æquicruris, qui ad baſim æquales ſint, ad centrum ductæ A B,
A
C, ſi igitur æqualem accipiat A G, angulum ipſi A B D, non omnino exiſtimans
æquales, qui ſemicirculorum, & rurſus G, ipſi D, non omnem aſſumens eum, qui ſe­
cti.
amplius ab æqualibus existentibus totis angulis, & ablatorum æquales eſſe re­
liquos E, F, quod ex principio petet, niſi acceperit ab æqualibus demptis æqualia
derelinqui
.) Primum ſcias characteres vulgatæ editionis, vna cum figura ip­
ſis reſpondente, eſſe mendoſos; propterea ex textu græco vtrunque corri­
gendum putaui in hunc, quem vidiſti modum.
Secundo, per deſcriptiones
Ariſt. intelligere demonſtrationes Geometricas ſupra diximus, quod ex hoc
loco euidenter confirmatur, vbi manifeſtè loco deſcriptionis ſupponit li­
nearem demonſtrationem.
In hoc itaque exemplo vult Ariſt. illud demon­
ſtrare, quod Euclides in 5. primi oſtendit, alio tamen modo, ſcilicet Iſoſce­
lium triangulorum, qui ad baſim ſunt anguli, inter ſe ſunt æquales.
eſt au­
tem figura in omnibus textibus deprauata, quam ſic puto rèſtituendam eſſe
ex quodam græco codice, qui characteres hoc modo appoſuerat.
ſit Iſoſce­
6[Figure 6]
les C A B, cuius baſis C B, Dico angulos ſupra baſim,
in quibus literæ E F, eſſe inuicem æquales.
facto centro
in A, deſcribatur circulus A B C, tranſiens per puncta
C B, iam ſic.
omnes anguli ſemicirculi ſunt æquales in­
ter ſe, ergo anguli A C G, A B D, ſunt æquales.
Præte­
rea cùm anguli eiuſdem ſectionis ſint æquales ad inui­
cem, erunt anguli ſectionis C B D G, nimirum anguli,
in quibus ſunt G, & D, inter ſe æquales: cumque; hi duo
anguli ſectionis ſint partes angulorum ſemicirculi A C G,
A B D, ſi illi ab his auferantur, auferuntur æquales anguli ab æqualibus an­
gulis, ergo anguli, qui remanent, ſcilicet E, & F, erunt æquales, quod erat
demonſtrandum.
hinc Ariſt. infert manifeſtum eſſe oportere in omni ſyllo­
giſmo, reperiri vniuerſales, & affirmatiuas propoſitiones, vt Factum eſt in
præcedenti aliter eſſet petitio principij.
Quænam vero ſit æqualitas, quam
Geometræ conſiderant, infra cap. 1. ſecti 3. explicabitur.
7

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index