DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 288 > >|
10
Producatur FG vſq; ad mundi cen
trum, quod ſit S.
& à puncto S circu
lum AFBG contingens ducatur.
neq;
enim linea à puncto S circulum con­
tingere poteſt in A; nam ducta AS
triangulum ACS duos haberet angu
los rectos, nempè SAC ACS, quod
eſt impoſsibile.
neq; ſupra punctum A
in circumferentia AF continget; cir
culum enim ſecaret.
tanget igitur in­
fra, ſitq; SO.
connectantur deinde SD
SL, quæ circumferentiam AOG in
punctis KH ſecent.
& Ck CH con
iungantur.
Et quoniam pondus, quanto
propius eſt ipſi F, magis quoque inni­
titur centro; vt pondus in D magis ver­
ſionis puncto C innititur tanquam
centro; hoc eſt in D magis ſupra li­
neam CD grauitat, quàm ſi eſſet in A
ſupra lineam CA; & adhuc magis in
L ſupra lineam CL; Nam cùm tres
anguli cuiuſcunq; trianguli duobus re­
19[Figure 19]
ctis ſint æquales, & trianguli DCk æquicruris angulus DCk
minor ſit angulo LCH æquicruris trianguli LCH: erunt reli­
qui ad baſim ſcilicet CDk CkD ſimul ſumpti reliquis CLH
CHL maiores.
& horum dimidii; hoc eſt angulus CDS angu
lo CLS maior erit.
cùm itaq; CLS ſit minor, linea CL ma
gis adhærebit motui naturali ponderis in L prorſus ſoluti.
hoc
eſt lineæ LS, quàm CD motui DS.
pondus enim in L li­
berum, atq; ſolutum in centrum mundi per LS moueretur, pon­
dusq; in D per DS.
quoniam verò pondus in L totum ſuper LS
grauitat, in D verò ſuper DS: pondus in L magis ſupra lineam
CL grauitabit, quàm exiſtens in D ſupra lineam DC.
ergo
linea CL pondus magis ſuſtentabit, quàm linea CD.
Eodem­
〈qué〉 modo, quò pondus propius fuerit ipſi F, magis ob hanc cau­
ſam à linea CL ſuſtineri oſtendetur; ſemper enim angulus CLS

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index