Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 334 > >|
1percipiebat, ſed etiam ſapores, odores, & reliqua,
quorum in ſe ſenſum ab ipſo effici advertebat.
Atque
omnia tantúm referens ad utilitatem corporis, cui erat
immerſa, eò plus aut minùs rei eſſe putabat in uno­
quoque objecto à quo afficiebatur, prout plus mi­
nus ab ipſo afficiebatur.
Unde factum eſt, ut multò
plus ſubſtantiae, ſeu corporeitatis, eſſe putaret in ſaxis
aut metallis, quàm in aquâ, vel aere, quia plus duri­
tiei & ponderoſitatis in iis ſentiebat.
Quin & a‘rem,
quandiu nullum in eo ventum aut frigus aut
experiebatur, pro nihilo prorſus ducebat.
Et quia
non plus luminis à ſtellis quàm ab exiguis flammis
lucernarum ipſi affulgebat, idcirco nullas ſtellas flam­
mis iſtis majores ſibi repraeſentabat.
Et quia nec ter­
ram in gyrum verti, nec ejus ſuperficiem in
curvatam eſſe notabat, ide proclivior erat ad putan­
dum, & eam immobilem, & ejus ſuperficiem planam
eſſe.
Milleque aliis ejuſmodi praejudiciis, prima in­
fantiâ, mens noſtra imbuta eſt; quae deinde in pueritiâ
non recordabatur fuiſſe à ſe ſine ſufficienti examine

recepta, ſed tanquam ſenſu cognita, vel natur ſibi
indita, pro veriſſimis evidentiſſimiſque admiſit.
LXXI.
Praecipuam errorum
cauſam à praejudiciis
infantiae procedere
5
10
15
20
25
30
5
10
15
20

Et quamvis jam maturis annis, cùm mens non am­
pliús tota corpori ſervit, nec omnia ad illud refert,
ſed etiam de rerum, in ſe ipſis ſpectatarum,
inquirit, permulta ex iis, quae ſic antea judicavit, falſa
eſſe deprehendat: non tamen ideò facilèe ipſa ex me­
moriâ ſuâ expungit, & quamdiu in eâ heerent, vario­
rum errorum cauſae eſſe poſſunt.
Ita, exempli cauſâ,
quoniam a primâ aetate ſtellas imaginati

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index