Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 334 > >|
1guas, etſi iam rationes Aſtronomicae perſpicuè nobis
oſtendant ipſas eſſe quàm maximas, tantúm tamen
praejudicata opinio adhuc valet, ut nobis per difficile
ſit, ipſas aliter quàm priús imaginari.
LXXII.
Alteram errorum cauſam eſſe, quòd prae­
judiciorum obliviſci
nequeamus.
25
30

Praeterea mens noſtra non ſine aliqu difficultate ac
defatigatione poteſt ad ullas res attendere; omnium­
que difficillimè ad illa attendit, quae nec ſensibus, nec
quidem imaginationi praeſentia ſunt: ſive quia talem,
ex eo quòd corpori conjuncta ſit, habet naturam; ſive
quia in primis annis, cum tantúm circa ſenſus & ima­
ginationes occuparetur, majorem de ipſis quàm de
caeteris rebus cogitandi uſum & facilitatem acquiſivit.

Hinc autem ſit, ut iam multi nullam ſubſtantiam intel­
ligant, niſi imaginabilem, & corpoream, & etiam ſen­
ſibilem.
Neque enim nôrunt ea ſola eſſe imaginabilia,
quae in extenſione, motu & figurâ conſiſtunt, etſi alia
multa intelligibilia ſint; nec putant quidquam poſſe
ſubſiſtere, quod non ſit corpus; nec denique ullum
corpus non ſenſibile.
Et quia revera nullam rem, qua­
lis ipſa eſt, ſenſu ſolo percipimus, ut infrà clarèoſten­
detur, hinc accidit, ut plerique in tot^ vit nihil niſi
confuſe percipiant.
LXXIII.
Tertiam Causam eſſe,
quòd defatigemur, ad
ea, quae ſenſibus prae­
ſentia non ſunt, atten­
dendo; & ideò aſſue­
ti ſimus de illis, non
ex praesenti percep­
tione, ſed ex praecon­
ceptâ opinione judi­
care.
5
10
15
20

Et denique, propter loquelae uſum, conceptus omnes noſtros
verbis, quibus eos exprimimus, alligamus,
nec eos niſi ſimul cum iſtis verbis memoriae manda­
mus.
Cùmque faciliús poſtea verborum quàm rerum
recordemur, vix unquam ullius rei conceptum habe­
mus tam diſtinctum, ut illum ab omni verborum con­
ceptu ſeparemus, cogitationeſque hominum ferè om­
nium circa verba magis quam circa res verſantur:
adeò ut perſaepe vocibus non intellectis praebeant

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index