Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 64 > >|
1ſe eſt quantitas: duorum autem proportione cogni­
ta & alterius quantitate, ſtatim & reliqui quantitas
innoteſcit per ſecundam da. Eu. nota igitur vis quan­
titate
quæ parti illi ineſt, noſcetur & vis quantitas quæ
toti inerit: quæ enim erit ratio molis ſubiecti vis da­
tæ ad molem particulę ſumptę, eadem erit vis totius
ad vim partis.
Hîc igitur erunt quatuor proportio­
nalia, ſcilicet vt moles ad molem: ſic vis ad vim ex
quibus tria nota erunt: moles enim metiri Geome­
tria nos docuit, præterea vis partis, vt demonſtraui­
mus, nota eſt, ergo & vis totius quantitas per deci­
mam ſeptimam ſeptimi Elem. Eucl.
Si verò ſubiectum non ſit homogeneum, vi ta­
men naturali ſit præditum, ſi quidem data vis quam
metiri volumus, ea ſitque motum ciere volumus,
tum conſiderabimus quæ pars in illa, vis minimum
habeat: & ex ea totam ipſius molem æſtimabimus:
ſi verò ſit vis mouenda, ſtatuemus quaſi tota ſit ho­
mogenea ipſius parti, quæ vis plurimum in ſe habe­
bit, & ex ea totam ipſius molem æſtimabimus.
Ita­
que tum illius quanta minima, tum huius quanta
maxima eſſe poteſt, vis quantitas nobis nota erit per
proximè demonſtratam rationem.
Notis autem vi­
rium quantitatibus, nota erit & earum proportio:
ergo & proportio ipſa proximè maior vel mi­
nor: addita enim vel detracta ipſius denomi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index