LXXXVI.
Autoritatem divinam
perceptioni noſtrae
eſſe praeferendam:
ſed eâ ſecluſâ non de
cere philosophum
aliis quàm perceptis
aſſentiri.
Autoritatem divinam
perceptioni noſtrae
eſſe praeferendam:
ſed eâ ſecluſâ non de
cere philosophum
aliis quàm perceptis
aſſentiri.
5
10
PARS CECUNDA:
De Prîncipiis rerum materialium.
Etſi nemo non ſibi ſatis perſuadeat res
existere, quia tamen hoc à nobis paulò ant in dubium
revocatum eſt a, & inter primae noſtrae aetatis praejudicia
numeratum, nunc opus eſt ut rationes inveſtigemus,
per quas id certò cognoſcatur. Nempe quicquid ſenti
mus, procul dubio nobis advenit re aliquâ, quae
mente noſtrâ diverſa est. Neque enim eſt in noſtrâ po
teſtate efficere, ut unum potiús quàm aliud ſentiamus;
ſed hoc à re illâ quae ſenſus noſtros afficit, planè pen
det. Quaeri quidem poteſt an res illa ſit Deus, an quid
à Deo diverſum. Sed quia ſentimus, ſive potiús à
impulſi clarè ac diſtinctè percipimus, materiam quan
dam extenſam in longum, latum & profundum, cujus
variae partes variis figuris praeditae ſunt, ac variis mo
tibus cientur, ac etiam efficiunt ut varios ſenſus ha
beamus colorum, odorum, doloris, &c.: ſi imme
diatè per ſe ipſum iſtius materiae extenſae ideam menti
noſtrae exhiberet, vel tantúm ſi efficeret ut