Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (6) of 525 > >|
436Comment. in 1. Cap. Sphæræ aduerſus Aſtrologos conſcriptis: Franciſcus Picus eius nepos in libris de Prænotio@e.
Antonius Bernardus Mirandulanus Epiſcopus Caſertanus lib. 22. 23. & 24. Mono-
machiæ.
Michael Medina lib. 2. de recta in Deum fide, cap. 1. & Iulius Syrenius in
libris de Fato.
DEPRÆSTANTIA ASTRONOMIÆ.
CVM ex duobus nob ilitas alicuius ſcientiæ, auctore Ariſtotele, ſumi debeat, nem-
pe ex præſtantia ſubiecti, de quo agit, &
ex certitudine demonſtrationum, quibus ea,
quæ conſiderat, confirmat, (Ait enim, eam ſcientiam eſſe præſtantiorem, nobiliorem-
11Aſtrono-
mię p@æſtã
tiaex ſub-
iecto.
q́ue, quæ vel circa res præſtantiores uerſatur, vel quæ certior eſt,) quanta ſi@
Aſtronomiæ dignitas, ac excellentia, haud obſcure ex vtroque capite cognoſci poteſt.
Si namque ſubiectum, ſeu materiam Aſtronomiæ ſpectemus, ſupremum eipropemodum
22Cæleſtia
corporaom
nium ſunt
nobiliſſi-
ma.
locum inter reliquas omnes diſciplinas humanas, ſeu lumine naturali acquiſitas, con-
cedendum eſſe, fateri neceſſe eſt.
Agit enim hæc ſcientia de corporibus cœleſtibus, quæ
omnium nobiliſſima ſunt multas ob cauſas.
P R I M O quidem, quoniam, ſecundum
philoſophos.
ſunt ingenerabilia, ac incorruptibilia, omnisq́ue alterationis corrumpen-
tis expertia, omni denique motu ſubſtantiam eorum aliquo modo variante immutabi-
lia, cuiuſmodi non ſunt reliqua corpora, de quibus Philoſophus naturalis diſputat.
Nam licet elementa, vt vult Ariſtoteles cum philoſophis, ſecundum ſe tota non poſ-
ſint generari aut corrumpi, ſecundum tamen partes eorùm continuæ ſunt generatio-
ni, corruptioniq́ue obnoxia.
S E C V N D O, quia corpora cęleſiia ſunt cauſa omnium
horum inferiorum, vt placet Ariſt.
@. Meteor. vbi ait, Neceſſe eſſe mundum inferiorem
ſuperioribus lationibus continuari, vt omnis inde virtus deriuetur.
Item 8. Phyſ.
aſſerit, omnia produci mediante motu cœli, ob idq́ue motum cœleſtem, vitam omnium
@ntium nuncupare non dubitauis.
Rurſus 2. de cœlo affirmat, cœlum in hæc inferio-
ra agere mediante lumine, &
motu, Poſtremo 2. de Gener. & corrup. teſtatur, pro-
pter motũ Solis, &
aliorum planetarum in circulo obliquo, ideſt, in Zodiaco, fierigene-
rationes, &
corruptiones in hiſce inferioribus; Idemq́ue pleriſque alijs in locis affir-
mat, cui ferè totus philoſophorum cætus aſtipulatur.
T E R T I O, quoniam corpo-
ra cæleſtia ſunt propinquiora nobiliſſimo ac primo enti, puta Deo glorioſo;
Immo
ſecundum Auerroem corpus cæleſte eſt mediator, ac ligamentum ſuperiorum cum in-
ferioribus, &
locus æternorum, ac diuinorum. Omnes etenim philoſophi, ac natio-
nes, etiam quantumuis barbaræ, in cœlo Deumtanquam in ſede collocant propria.

Quamuis enim Deus non huic isel illi loco ſit alligatus, ſed ubiuis locorum (quod nullis
alijs conuenit rebus) exiſtat;
ponitur tamen in cœlo, tanquam in nobiliori mundi parte,
@bi maxime ſuam omnipotentiam, &
bonitatem manifeſtat, ut Theologi aſſerunt.
QVARTO, ac poſtremo, quia inter alia omnia corpora nobiliſſimum locum, ſis-
premum uidelicet, poſſident cœleſtia corpora;
Quo autem corpora ſunt ſuperiora, eo etiã
nobiliora exiſtimari debent, ut philoſophi omnes fatentur.
Vt enim terra omnium ele-
mentorum infimum eſt in ſitu &
loco; ita quoque in dignitate poſtremum exiſtit: Cui
in nobilitate ſuccedit aqua, quia, ſuperiorem occupat locum:
Deinde ſequitur aer, quo-
niam ſua leuitate aquam tranſcendit:
Vltimo ignis principatum inter omnia elementa
@btinet, cum ſit ſupra omnia collocatus.
Accedit etiam ad dignitatem corporum cœle-
ſtium, quod habent accidentia nobiliſſima, nimirum &
motum, & figuram circularem,
vt ſuo loco oſtendemus, lumen, &
alia huiuſmodi: vt non immerito Ariſtoteles hęc cor-
pora videatur duina nuncupaſſe.
33Aſtrono-
miæ digni-
QVOD ſi modum d@monſtrandi, quo vtitur Aſtronomia, conſideremus, nemo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index