DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 288 > >|
13
Si autem punctum G eſſet
in centro mundi; tunc quò
pondus propius fuerit ipſi G,
grauius erit: & vbicunq; po
natur pondus præterquàm in
ipſo G, ſemper centro C inni
tetur, vt in K.
nam ducta
G k, efficiet hæc (ſecun­
dùm quam fit ponderis natu
ralis motus) vná cum libræ
brachio k C angulum acu­
tum.
æquicruris enim trian­
guli CkG ad baſim anguli
ad k, & G ſunt ſemper acuti.

24[Figure 24]
Conferantur autem inuicem hæc duo, pondus videlicet in k, &
pondus in D: erit pondus in k grauius, quàm in D.
nam iuncta
DG, cùm tres anguli cuiuſcunque trianguli duobus ſint rectis
æquales, & trianguli CDG æquicruris angulus DCG maior ſit
angulo kCG æquicruris trianguli CkG: erunt reliqui ad baſim an
guli DGC GDC ſimul ſumpti reliquis KGCGkC ſimul ſumptis
minores.
horumq; dimidii; angulus ſcilicet CDG angulo CKG
minor erit.
quare cùm pondus in k ſolutum naturaliter per
KG moueatur, pondusq; in D per DG, tanquam per ſpatia,
quibus in centrum mundi feruntur; linea CD, hoc eſt libræ
brachium magis adhærebit motui naturali ponderis in D pror­
ſus ſoluti, lineæ ſcilicet DG; quàm Ck motui ſecundùm kG
effecto.
magis igitur ſuſtinebit linea CD, quàm Ck. ac pro­
pterea pondus in k ex ſuperius dictis grauius erit, quàm in D.

Præterea quoniam pondus in K ſi eſſet omnino liberum, prorſuſq;
ſolutum, deorſum per k G moueretur; niſi à linea C k prohibere
tur, quæ pondus vltra lineam KG per circumferentiam KH mo­
ueri cogit; linea C k pondus partim ſuſtinebit, ipſiq; renitetur;
cùm illud per circumferentiam k H moueri compellat.
&
quoniam angulus CDG minor eſt angulo CkG, & angulus CDk
angulo CkH eſt æqualis; erit reliquus GDk reliquo G k H maior.

circumferentia igitur k H motui naturali ponderis in k ſoluti, li­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index