Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 334 > >|
1eſſe intelligimus, quàm extensionem inlongum, latum
&sproſundum, non ſoleamus decere ibi eſſe corpus, ſed
tantummodo ſpatium, & quidem ſpatium inane, quod
ferè omnes ſibi perſuadent eſſe purum nihil.
V.
Praejudicia de rareſa­
ctione & de vacuo,
hanc corporis natu­
ram obſcuriorem fa­
cere.
25
30

Sed quantum ad rarefadionem & condenſationem,
quicunque ad cogitationes ſuas attendet, ac nihil volet
admittere niſi quod clarè percipiat, nonputabit in ipſis
aliud quidquam contingere, quàm figurae mutationem:
ita ſcilicet, ut rara corpora illa ſint, inter quorum par­
tes multa intervalla exiſtunt, corporibus aliis repleta,
&sper hoc tantúm denſiora reddantur, quòd ipſorum
partes, ad invicem accedentes, intervalla iſta' immi­
nuant vel planè tollant: quod ultimum ſi aliquando
contingat, tunc corpus tam denſum evadit, ut repu­
gnet ipſum denſius reddi poſſe.
Atqui non ideò minús
tunc extenſum eſt, quàm cúm partes habens à ſe mu­
tuò diſſitas majus ſpatium ampleditur: quia quicquid
extenſionis in poris ſive intervallis à partibus ejus
relictis continetur, nullo modo ipſi tribui debet, ſed
aliis quibuſvis corporibus, a quibus intervalla iſta
replentur.
Ut cúm videmus ſpongiam, aquâ vel alio
liquore turgentem, non putamus ipſam ſecundúm ſin­
gulas ſuas partes magis extenſam, quàm cúm com­
preſſa eſt & ſicca; ſed tantummodo poros habere
magis patentes, ac ideò per majus ſpatium eſſe dif­
fuſam.
VI.
Quomodo fiat rare­
factio.
5
10
15
20
25

Et ſanè non video, quid moverit nonnullos, ut mal­
lent dicere rarefactionem fieri per augmentationem
quantitatis, quàm ipſam hoc ſpongiae exemplo expli­
care.
Nam etſi, cùm aer aut aqua rarefiunt, non vi­
deamus ullos ipſorum poros qui ampliores reddantur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index