Varro, Michael, De motv tractatvs

Table of figures

< >
< >
page |< < of 64 > >|
1rum, ac cum illis in earum interſectionis puncto con­
currentium
, quæ obliquè nutum verſus, aut contra
nutum ferri dicuntur, quo propiùs quælibet ad nu­
tus lineam accedit, per illam rei motæ vis aut reſiſten­
tia
maior eſt: quò verò propiùs ad lineam à loco na­
turali æqui diſtantem accedit, eò minor eſt.
Omnium
autem maxima eſt in nutus linea, æquidiſtans verò
à loco naturali motui per lineam nutus omnino op
poſita eſt, obliquæ verò non ita quia ſecundum illas
eodem ſpatio delata vis propiùs ad locum naturalem acce­
dit, aut ab eo recedit, quàm eſſet, cùm moueri cœpit.
5[Figure 5]
Sit exempli gratia AB linea
nutus, vis alicuius, puta ponde­
ris, ſitque A ſurſum & contra nu
tum: B verò deorſum & nutum
verſus, deſcribatúrque circulus,
cuius AB ſit diameter, quàm CD,
alia diameter ſecet ad angulos
rectos in centro E: omnes igitur
lineæ à centro E ad circunferentiam circuli ductæ,
quæ cadent intra ſemicirculum CAD, contra nutum aſcen­
dere
dicentur, quatenus circunferentiam ſpectant:
quatenus verò centrum ſpectant, deſcendere dicen­
tur: contra verò omnes in ſemicirculo CBD à centro
ad circunferentiam ductæ deſcendere circunferen­
tiam verſus, & centrum verſus aſcendere dicentur:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index