Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (10) of 525 > >|
4710Comment. in I. Cap. Sphæræ
QVID dicam de Alphonſo rege Hiſpaniarum? qui adeo doctus in aſtrorum ſcieu-
tia extitit, vt inſigne opus tabularum Aſtronomicarum compoſuerit.
PRAETEREO ex recentioribus Carolum Quintum Imperatorem ſemper Au-
guſtum, &
Ferdinandum eius fratrem, qui mirum in modum his ſtudijs, aſtronomi-
eisq́;
inſtrumentis ſunt recreati: quorum exemplum imitati ſunt Philippus Hiſpania-
rum rex:
Maximilianus Imperator: Philibertus Dux Sabaudiæ, & plerique alij, qui ad
huc ſuperſtites viuunt.
ACCEDIT huc etiam, quòd ex nulla alia ſcientia humana tanta voluptas,
11Ex nulla
fciẽtia ma-
ſor volu-
ptas percipi
tur, quàm
ex Aftrono-
@ia.
&
delectatio capitur, quanta ex Aſtronomia; Quid enim iucundius eſſe poteſt, quid
amœnius, quid ſuauius, quid denique delectabilius, quàm illam tot, &
tantorum lu-
minum venuſtiſſimam, atque ordinatisſimam ſeriem oculis perluſtrare?
Nihil enim
in hac vita eſſe, quod magis animum hominis oblectet, plurimi &
grauiſſimi aucte-
res affirmant, vt iam mirum videri non debeat, cur aliqui duodecim integros annos,
aliqui quadraginta, aliqui plures, paucioresvein montibus ſub Dio tranſegerint, con-
ſiderandarum ſtellarum cauſa:
Immo diuinus Plato ſolum Aſtronomiæ cauſa oculos no-
bis eſſe conceſſos, aſſerere non eſt veritus.
Ad quod Ouidius poetarum ingenioſiſſimus
videtur alludere, dum ſic canit.
Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum,
Pronaq́;
cum ſpectent animalia cætera terram,
Os homini ſublime dedit, cęlumq́;
videre
Iuſſit, &
erectos ad ſydera tollere vultus.
Et alio in loco.
Felices animæ, quibus hæc cognoſcere primum,
Inq́;
domos ſuperas ſcandere cura fuit.
Et paulo poſt.
Admouere oculis diſtantia ſydera noſtris,
Aetheraq́.
ingenio ſuppoſuereſuo.
Sic petitur cœlum, non vt ferat Oſſam olympus,
Summaq́;
Peliacus ſydera tangat apex.
IN hac enim pulcherrima arte ea Luſtantur, quibus maius, aut pulchrius exce-
gitari poteſt nihil;
In hac animi noſtrirapiuntur, atque abſtrahuntur à rebu@
huius terreſtris orbis nunquam in eodem ſtatu permanentibus ad ea, quæ
nulli corruptionibus ſubiacent;
In hac contemptis terreni huius
puncti anguſtijs, per aera ſpaciosũ, inter aureos ſoles, argen
teas, mutabilesq́.
Lunas, ac lucida ſydera, mira dulcedi
ne, &
iucunditate vagatur animus. Atque hæc
pauca ex multis, quæ de laudibus, vtilitateq́;
huius eximiæ diſciplinæ afferri poſſent,
dicta ſufficiant.
Nunc ad aucto-
rem ſphæræ explicandum
accedamus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index