Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1intelligi ſine aliqu ſubſtantiâ extenſâ, cujus ſit quan­
titas, poteſt tamen ſine hac determinat.
In re autem
fieri non poteſt, ut vel minimum quid ex iſtâ quantitate
aut extenſione tollatur, quin tantundem etiam de ſub­
ſtantiâ detrahatur; nec vice verſâ, ut tantillum de ſub­
ſtantiâ detrahatur, quin tantundem de quantitate ac
extenſione tollatur.
VIII.
Quantitatem & nume­
rum diſſerre tantùm
ratione ¬à re quantâ
&snumeratâ.
20
25
30
5

Et quamvis fortè nonnulli aliud dicant, non puto
tamen ipſos aliud eâ de re percipere; ſed cùm ſubſtan­
tiam ab extenſione aut quantitate diſtinguunt, vel nihil
per nomen ſubſtantiae intelligunt, vel confuſam tan­
tùm ſubſtantiae incorporeae ideam habent, quam falſò
tribuunt corporeae, hujuſque ſubſtantiae corporeae ve­
ram ideam extenſioni relinquunt, quam tamen acci­
dens vocant, atque ita planè aliud efferunt verbis,
quàm mente comprehendunt.
IX.
Substantiam corpo­
ream, cùm à quanti­
tate ſuâ diſtinguitur,
confuſè concipi tan­
quam incorperam.
10
15

Non etiam in re differunt ſpatium, ſive locus inter­
nus & ſubſtantia corporea in eo contenta, ſed tantúm
in modo, quo nobis concipi ſolent.
Revera enim ex­
tenſio in longum, latum & proſundum, quae ſpatium
conſtituit, eadem planè eſt cum illâ quae conſtituit
corpus.
Sed in hoc differentia eſt, quòd ipſam in cor­
pore ut ſingularem conſideremus, & putemus ſemper
mutari quoties mutatur corpus: in ſpatio verò unita­
tem tantúm genericam ipſi tribuamus, ade ut, mutato
corpore quod ſpatium implet, non tamen extenſio
ſpatii mutari cenſeatur, ſed remanere una & eadem,
quamdiu manet ejuſdem magnitudinis ac figurae, fer­
vatque eundem ſitum inter externa quaedam corpora,
per quae illud ſpatium determinamus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index