1intelligi ſine aliqu ſubſtantiâ extenſâ, cujus ſit quan
titas, poteſt tamen ſine hac determinat. In re autem
fieri non poteſt, ut vel minimum quid ex iſtâ quantitate
aut extenſione tollatur, quin tantundem etiam de ſub
ſtantiâ detrahatur; nec vice verſâ, ut tantillum de ſub
ſtantiâ detrahatur, quin tantundem de quantitate ac
extenſione tollatur.
titas, poteſt tamen ſine hac determinat. In re autem
fieri non poteſt, ut vel minimum quid ex iſtâ quantitate
aut extenſione tollatur, quin tantundem etiam de ſub
ſtantiâ detrahatur; nec vice verſâ, ut tantillum de ſub
ſtantiâ detrahatur, quin tantundem de quantitate ac
extenſione tollatur.
20
25
30
5
Et quamvis fortè nonnulli aliud dicant, non puto
tamen ipſos aliud eâ de re percipere; ſed cùm ſubſtan
tiam ab extenſione aut quantitate diſtinguunt, vel nihil
per nomen ſubſtantiae intelligunt, vel confuſam tan
tùm ſubſtantiae incorporeae ideam habent, quam falſò
tribuunt corporeae, hujuſque ſubſtantiae corporeae ve
ram ideam extenſioni relinquunt, quam tamen acci
dens vocant, atque ita planè aliud efferunt verbis,
quàm mente comprehendunt.
IX.
Substantiam corpo
ream, cùm à quanti
tate ſuâ diſtinguitur,
confuſè concipi tan
quam incorperam.
Substantiam corpo
ream, cùm à quanti
tate ſuâ diſtinguitur,
confuſè concipi tan
quam incorperam.
10
15
Non etiam in re differunt ſpatium, ſive locus inter
nus & ſubſtantia corporea in eo contenta, ſed tantúm
in modo, quo nobis concipi ſolent. Revera enim ex
tenſio in longum, latum & proſundum, quae ſpatium
conſtituit, eadem planè eſt cum illâ quae conſtituit
corpus. Sed in hoc differentia eſt, quòd ipſam in cor
pore ut ſingularem conſideremus, & putemus ſemper
mutari quoties mutatur corpus: in ſpatio verò unita
tem tantúm genericam ipſi tribuamus, ade ut, mutato
corpore quod ſpatium implet, non tamen extenſio
ſpatii mutari cenſeatur, ſed remanere una & eadem,
quamdiu manet ejuſdem magnitudinis ac figurae, fer
vatque eundem ſitum inter externa quaedam corpora,
per quae illud ſpatium determinamus.