Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39 2
40 3
41 4
42 5
43 6
44 7
45 8
46 9
47 10
48
49 12
50 13
51 14
52 15
53 16
54 17
55 18
56 19
57 20
58 21
59 22
60 23
< >
page |< < (12) of 525 > >|
4912Comment. in I. Cap. Sphæræ rialem declaret nobis conſtitutionem, & figuram totius mundi, doceatq́ue,
quomodo cœleſtia corpora moueantur, qua ratione ſtellæ, &
ſigna oriantur,
occidantq́ue, quid denique ex hoc ortu conſequatur, quantum ad dies, &
no-
ctes in varijs climatibus;
Ita vt iſte tractatus ſit fere compendium vniuerſæ
Aſtronomiæ.
Quare non incongrue idem huius libelli ſtatuemus ſubiectum,
quod totius Aſtronomiæ, nempe Corpus cœleſte mobile circa medium.
Nam
11Subiectum
Aſtrono-
miæ, & hu-
ius libri,
quod.
iuxta placita ph loſophorum ſubiectum alicuius libri tres debet habere con-
ditiones;
primo, vt partes ſubiectæ, ac paſſiones eius, quod ſubiectum dicitur,
in illo lib.
declarentur; Secundo, vt omnia, quæ in eo tractatu dicuntur, ad
ipſum ſubiectum referantur;
Tertio, vt id, quod ſubiectum illius libri conſtitui
tur, diſtinguat librum, ſeu ſcientiam illam ab omnibus alijs:
Quæ quidem om
nes conditiones corpori cœleſti mobili circa medium reſpectu iſtius libelli cõ
ueniunt.
Inueſtigantur enim in eo corporis cœleſtis mobilis partes ſubiectæ,
videlicet cœli particulares, quotnam ſint numero, &
paſſiones eius diligentiſ-
ſime explicantur, vt motus, ſitus, figura, quantitats, &
huiuſmodi alia. Deinde
omnia, quæ hic tractantur, per attributionem ad corpus cœleſte mobile circa
medium conſiderantur, vt quod terra, &
aqua rotũdum corpus eſſiciant, quod
terra ſit in medio mundi ſita immobilis, &
punctum exiſtat reſpectu firmamen
ti, &
id genus alia; neque enim ratio eorum, quæ apparent in corporibus cœ-
leſtibus, aſſignari poſſet ſine his.
Atque hæc fuit cauſa, cur Ptolemæus in Al-
mageſto, &
auctor noſter, Alphraganus, & cæteri omnes Aſtronomi multa di-
xer@t de quatuor elementis, præcipue uero de terra, vt nimirum facilius poſ
ſent motus cœleſtes, qui circa terram tanquam centrum fiunt, declarare.
Poſtre
mo per corpus cœleſte mobile circa medium diſtinguitur hic libellus ab om-
nibus aliis diſciplinis, Quamuis enim Ariſtoteles quoque de cœlo agat in lib.
de cœlo, tamen alia id ratione facit, quàm Aſtrologus. Philoſophus ſiquidem
præcipue naturam, ac ſubſtantiam cœli conatur inueſtigare, &
ſi quid de mo-
tu cęli in particulari aſſerit, id totum ab Aſtrologis emendicat:
Aſtrologus ve
ro de eodem corpore cœleſti agit hac præciſa ratione, qua circa medium Vni-
uerſi eſt mobile, vt videlicet aſſignet periodos, &
varietates omnium motuũ,
in telligendo ſemper motum tantummodo localẽ Nam cœleſtia corpora alios
motus, vt alterationẽ, ſaltem corrumpentem, augmentationem, diminutionẽ,
generationem, &
corrumptionem, ſecundum philoſophos, non admittunt.
Inhoc igitvr Proœmio declarat nobis auctor ſuam intentio-
nem, proponitq́ue modum procedendi, diuidens totum tractatum in quatuor
22Quid in
@ngulis ca-
pitibus hu-
ius lib. con-
@ineatur.
capita.
In quorum primo ait ſe declaraturum partes ſphęrę, & quæ ſit forma
mundi, quod quidem eſt digniſſimum ſcitu.
Quomodo enim non erit iucun-
diſſimum ſimul, ac utiliſſimum, noſſe, quonã pacto huius mundi machina, qua
tegimur, continemur, &
in qua aſſidue uitã degimus, conſtructa ſit atque di-
ſpoſita?
In ſecundo pollicetur ſe dicturũ de circulis ſphæræ. In tertio, & quar-
to aſſerit, ſe diſputaturũ de motibus aſtrorum, hoc eſt, de ortu &
occaſu ſigno-
rum, ſtellarumq́ue.
Verum quoniam duplex poteit eſſe de motibus cœleſtibus
tractatio;
Altera, quæ inquirit, atque explicat primum motum, qui proprius
eſt, &
peculiaris primo mobili ab ortu in occaſum, rapitq́ue omnes alios orbes
ſecũ ſpatio uigintiquatuor horarũ:
Altera uero conſiderat, & declarat motum
ſecundũ, qui peculiaris eſt, &
proprius aliis cœlis infra primũ mobile, fitq́; ab
occaſu in ortũ;
Contranituntur enim quodammodo ſinguli orbes inferiores,
fingulis etiam, ac proprijs motibus primo illi motui, à quo trahuntur ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index