Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 64 > >|
1piùs ad AB circuli diametrum accedunt, eò ſunt ma
iores per decimam quartam tertij Elem. Eu. ergo &
vires per eas lineas delatę à quarum extremitatibus du
centur, maiores reſiſtentias habebunt: at qui quò magis
ad AB, accedunt eo magis ab ED recedunt: quò igi­
tur magis ad ED accedent, eò minores erunt reſiſten­
tiæ
, hinc ſequitur tanquam corollarium.
Si duæ vi­
res perſe æquales triangulo rectangulo aptentur, cu
ius latus alterum, angulum rectum conſtituentium:
ſit earum nutus linea, ac per illud vis altera mouea­
tur, altera verò per latus angulo recto oppoſitum,
quæ erit ratio huius lateris ad illud, eadem erit reſi­
ſtentia vis illius ad vis huius reſiſtentiam.
Atqui duo­
rum illorum laterum proportio in infinitum auge­
ri vel minui poteſt, ergo & reſiſtentia virium illis ap
plicatarum.
Hoc igitur modo poſſumus vti angulo
ſeu triangulo ad motus ciendos, nempe eo immoto
vires per eius latera mouendo.
Sed & alia ratione eo vti poſſumus, ipſum ſcilicet
triangulum mouendo, qui tunc cuneus dicitur.
Vt
autem eo hac ratione vtamur, vires ita diſponere o­
portet, vt altera illarum vni ex lateribus angulum
rectum conſtituentibus incumbat, altera verò lateri
ipſum ſubtendenti.
Illa enim tantùm mouebitur,
quantum latus cui altera incumbit.
Sit exempli gra­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index