Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 64 > >|
16[Figure 6]
tia triangulus ABC, cuius angulus B
rectus ſit, latus verò illum ſubtendens
ſit AC, incumbátque vis D lateri AB,
vis verò E lateri AC, ſitque vis D nutus
linea BC, vis verò E nutus ſit linea AB, erigatúrque à
puncto C linea CF perpendicularis ad BC æqualis AB,
à qua vis E non diſcedat.
Si triangulum illud in plano
fixo moueatur, donec AB perueniat ad CF, mota e­
rit vis D nutu ſuo tantùm, quanta eſt linea BC, vis ve­
rò E tantum, quanta eſt linea AB.
Cùm autem poſſit
in infinitum augeri & minui, laterum illorum pro­
portio, poſſunt etiam duorum illorum extremorum
motus in data ratione conſtitui.
Quanta enim erit
BC ad AB, tantus erit motus vis D ad motum vis E:
ergo & in hoc medio primum lemma noſtrum de­
monſtratum eſt.
In hoc autem medij genere hoc diuerſum ab
aliis mediis accidit, quòd non tam facilè vtrin­
que motus eo cietur, ac in illis, in quibus ſi virium
proportio momento vel ſuperet, vel minor ſit pro­
portione motus extremorum medij, tum motus hinc
vel inde cietur.
Atqui in hoc propter ſuperficie­
rum contactum, quarum pori vel aſperitates ſe­
ſe mutuò ſubingrediuntur, & ita inuicem adhæ­
rent, fit vt ægriùs cieatur motus, faciliùs ve-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index