Varro, Michael, De motv tractatvs

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 64 > >|
1rò mouebuntur, ſi illæ ſuperficies leues fue­
rint, vt ſi pinguibus inungantur, vel ex materia
leui conſtent.
Ideò enim reliqua faciliùs mo­
uentur, quòd circa puncta veluti quædam mo­
ueantur.
Simplicis autem trianguli rectilinei aut cu­
nei in diuturnis motibus ciendis rarus eſt vſus,
tum ob illud quod notauimus incommodum ex
vitio materiæ, quo fit vt in eo quaſſatione opus
ſit, tum etiam quòd breui eius operatio termine­
tur.
Ideo illo vtimur aut cùm ſolutionem con­
tinui molimur, quæ breui tempore fit, vel
cùm aliquid diſtendere aut aliquid figere volu­
mus.
Anguli verò curui linei magnus eſt vſus, præ­
ſertim helicis cylindricæ.
Nihil enim aliud eſt he­
lix quàm triangulus curuus: ſi enim alteram ex
lineis rectis angulum conſtituentibus, cylindri
baſi ipſi lineæ æquali obuolueris, reliquam ve­
rò ſeruato eodem quem conſtituunt angulo, ſu­
per cylindri ſuperficiem curuaueris, habebis he­
licem cylindricam, quam ſi iterum ſeruato eo­
dem angulo in rectum extendas, habebis trian­
gulum rectilineum.
Hæc autem helix commo­
diſſima eſt, tum quòd in parua mole triangulum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index