Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 334 > >|
1aut figuram, & è contra, magis ad has attendimus,
cùm loquimur de ſpatio.
Dicimus enim frequenter
unam rem in locum alterius ſuccedere, quamvis non
ſit accurat ejuſdem magnitudinis, nec figurae; ſed
tunc negamus illam idem ſpatium occupare; ſem­
per, cùm ille ſitus mutatur, dicimus locum mutari,
quamvis eadem magnitudo ac figura permaneat.
Cùm­
que dicimus rem eſſe in hoc loco, nihil aliud intelli­
gimus, quàm illam obtinere hunc ſitum inter alias res;
&scùm addimus ipſam implere hoc ſpatium vel
locum, intelligimus praeterea ipſam eſſe hujus deter­
minatae magnitudinis ac figurae.
XIV.
In quo differant locus
&sspatium.
30
5
10

Atque ita ſpatium quidem ſemper ſumimus pro ex­
tenſione in longum, latum & profundum.
Locum au­
tem aliquando conſideramus ut rei, quae in loco eſt,
internum, & aliquando ut ipſi externum.
Et quidem
internus idem planè eſt quod ſpatium; externus autem
ſumi poteſt pro ſuperficie quae proximè ambit locatum.

Notandumque eſt, per ſuperficiem non hîc intelligi
ullam corporis ambientis partem, ſed termi­
num, qui medius eſt inter ipſum corpus ambiens & id­
quod ambitur, quique nihil aliud eſt qum modus: vel
certè intelligi ſuperficiem in communi, quae non ſit
pars unius corporis magis qum alterius, ſed eadem
ſemper eſſe cenſeatur, cùm retinet magnitu­
dinem & figuram.
Etſi enim omne corpus ambiens cum
ſuâ ſuperficie mutetur, non ideò res quam ambit lo­
cum mutare exiſtimatur, ſi eundem interim ſitum ſer­
vet inter illa externa, quae tanquam immobilia ſpectan­
tur.
Ut ſi navim in unam partem à fluminis lapſu, &
in contrariam à vento tam aequaliter impelli

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index