Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 334 > >|
1mus, ut ſitum ſuum inter ripas non mutet, facilè ali­
quis credet ipſam manere in eodem loco, quamvis
omnis ſuperficies ambiens mutetur.
XV.
Quomodo locus exter­
nus pro ſuperficie
corporis ambientis
rectè ſumatur.
15
20
25
30

Vacuum autem philoſophico more ſumptum, hoc
eſt, in quo nulla planè ſit ſubſtantia, dari non
poſſe manifeſtum eſt, ex eo quòd eytenſio ſpatii,
vel loci interni, non differat ab extenſione corporis.

Nam cùm ex hoc ſolo quòd corpus ſit extenſum in
longum, latum & profundum, rectè concludamus
illud eſſe ſubſtantiam, quia omnino repugnat ut nihili
ſit aliqua extenſio, idem etiam de ſpatio, quod va­
cuum ſupponitur, eſt concludendum: quòd nempe,
cúm in eo ſit extenſio, neceſſari etiam in ipſo ſit
ſubſtantia.
XVI.
Repugnare ut detur
vacuum, ſive in quo
nulla planè ſit res.
5
10

Et quidem ex vulgi uſu, per nomen vacui non ſole­
mus ſignificare locum vel ſpatium in quo nulla planè
ſit res, ſed tantummodo locum in quo nulla ſit ex iis
rebus, quas in eo eſſe debere cogitamus.
Sic, quia urna
facta eſt ad aquas continendas, vacua dicitur, cùm
ae***re tantùm eſt plena.
Sic nihil eſt in piſcinâ, licèt
aquis abundet, ſi in eâ deſint piſces.
Sic inane eſt navi­
gium, quod comparatum erat ad vehendas merces, ſi
ſolis arenis, quibus frangat impetus venti, ſit onuſtum.

Sic denique inane eſt ſpatium, in quo nihil eſt ſenſi­
bile, quamvis materiâ creatâ & per ſe ſubſiſtente ple­
num ſit: quia non ſolemus conſiderare, niſi eas res quae
à ſenſibus attinguntur.
Atqui ſi poſtea, non attenden­
tes quid per nomina vacui & nihili ſit intelligendum,
in ſpatio quod vacuum eſſe diximus, non modò nihil
ſenſibile, ſed omnino nullam rem contineri exiſtime­
mus in eundem errorem incidemus, ac ſi ex eo quòd

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index