Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 355 > >|
1ſeparatim oſtendit, aut vtens diuerſis demonſtrationibus, vna pro æquila­
tero, altera pro Iſoſcele, tertia pro Scaleno, oſtendens, quod vnumquodque
illorum habet tres angules æquales duobus rectis angulis; iſte nondum no­
uit triangulum omne habere talem affectionem, niſi modo ſophiſtico, quia
non cognoſcit hanc affectionem illis competere propter naturam illam com­
munem trianguli, cui primo, & per ſe competit; & neque vniuerſaliter co­
gnoſcit triangulum omne eſſe tale, etiam ſi nullum aliud reperiatur trian­
gulum, præter illud æquilaterum, vel illud Iſoſceles, vel illud Scalenum, de
quibus ſeparatim demonſtrauit, & ſecundum numerum, ideſt de vnoquoque,
quatenus eſt vnum numero.
non nouit autem ſecundum ſpeciem, idest fecun­
dum naturam, & formam communem illis tribus indiuiduis, quæ eſt natu­
ra trianguli.
hoc autem eſſe exemplum primi erroris manifeſtè conuincitur,
tum ex verbis illis, quando nihil ſit ſuperius, præter ſingulare, tum ex hu­
ius textus verbis illis (Singulum triangulum) & ex illis (Niſi ſecundum nume­
rum
) ideſt, niſi de vno, quod ſit vnum numero.
propterea nos de ſingulari
triangulo omiſſa Zabarellæ ſententia explicauimus tandem in confirma­
tionem
noſtræ expoſitionis in hæc tria errata illud non omittendum, ſatius
eſſe dicere, Ariſt. attuliſſe pro tribus erratis tria exempla ordine retrogra­
do, quàm, quod facit Zabarella, primum eſſe pro tertio, ſecundum pro pri­
mo, tertium verò pro ſecundo; eo enim modo, Ariſt. confuſionem nulla ra­
tione, imò contra omnem rationem imponimus.
31
32
33

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index