Varro, Michael, De motv tractatvs

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
< >
page |< < of 64 > >|
1longiſſimum obuolutum contineat tum quod par­
tes eius omnes ſibi inuicem congruant: omnes enim
partes helicis cylindricæ, aut circa eundem, aut circa
æquales cylindros deſcriptæ, ſeruato eodem angulo
ſibi inuicem ſuppoſitæ congruunt.
Quo fit, vt ſi ca­
ui cylindri interiori ſuperficiei impreſſa ſit helix, a­
lia verò cylindri ſuperficiei connexę ipſi cauę æqua­
li, ſeruato eodem qui in illo eſt, angulo, ſibi inui­
cem & omnes vnius omnibus alterius partibus con
gruant.
Huius autem medij cùm plures ſint partes, con
ſtat enim duabus ſuperficiebus, pluribus etiam mo
dis variari poteſt.
In ſumma autem eius affectus hic
eſt, vt cylindri baſi in ſuperficie immobili circum a­
xem conuerſa, vis mouenda helicem premat: dum
enim cylindrus circum axem conuertetur, vis mo­
uenda qualibet reuolutione tantùm ſecundum cy­
lindri longitudinem mouebitur, quanta eſt diſtan­
tia duarum helicis ſpirarum.
Quæ igitur erit propor
tio circunferentiæ circuli baſim cylindri conſtituen­
tis
ad illam diſtantiam, eadem erit motus orbicularis
cuiuſlibet puncti in cylindri ſuperficie ſignati ad mo
tum rectum vis helicem prementis.
Illud igitur medium ex duobus compoſitum eſt,
recto ſcilicet & curuo: ita igitur vires illi aptandæ
ſunt, vt eius quam mouere volumus, nutus linea ſit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index