Varro, Michael, De motv tractatvs
page |< < of 64 > >|
1cylindri longitudo: illa verò qua mouere volumus,
in orbem moueatur, aut ſi eius nutus linea recta ſit,
circa cylindrum fluens illum moueat contingendo.
Et hæc quidem de mediis in ſuo genere conſiſten­
tibus
.
Poſſunt autem fieri eorum Syzygiæ vectis ſci­
licet cum trochleis, helicis cum vecte, aut cum tro­
chleis, aut omnium ſimul.
Vectis cum trochleis ſi fu­
nis illud extremum, quod mouetur in trochleis, er­
gatis aut ſuculis inuoluatur: helix cum vecte coniun­
getur
, ſi tympanus circum axem moueatur, ſitque i­
ta denticulatus, vt dentes ipſius helicem in cylindro
excauatam ingrediantur, quam machinam helicem
perpetuam vulgò vocant, eò quòd eius conuerſio
perpetua eſſe poſſit, cum helicis ſimplicis operatio
non excedat ipſius longitudinem.
Quorum omnium
tum inter ſe, tum ad ſubiecta mouenda accommo­
datio adeò varia eſt, vt ſcripto comprehendi vix poſſit.
Ex his autem quæ dicta ſunt, mediocris ingenij me­
chanicus poterit ea prout ipſi neceſſe erit aptare.
In
machinis autem omnibus hæc cautio adhibenda eſt,
vt earum ſtructura firma ſit, præſertim verò vbi cir­
cum axes aliquas fit motus, deinde vt vincula, qui­
bus illis vires affinguntur, valida ſint, illarum enim o­
mnium vis in ſuo ſtatu manendi vtrique vi aptandæ
æqualis eſſe debet: aget enim in illas vis vtraque, quòd
ſi medium firmum non ſit, motus in ipſa machina

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index