DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 288 > >|
19mùm quidem ex eorummet demonſtrationibus colligi poteſt, a­
ſcenſum ponderis in E verſus B rectiorem eſſe aſcenſu ponderis
in D verſus F; hoc eſt minus capere de directo aſcenſum pon­
deris in D in arcubus æqualibus aſcenſu ponderis in E.
ſuppona
tur ergo ſecundùm ſitum pondus leuius eſſe, quantò in eodem ſi­
tu minus rectus eſt aſcenſus: quæ quidem ſuppoſitio, adeò ma­
nifeſta eſſe videtur, veluti ipſorum altera.
Quoniam igitur aſcen­
ſus ponderis in E rectior eſt aſcenſu ponderis in D; per ſuppoſi­
tionem pondus in D leuius erit pondere in E. ergo pondus in
D ſurſum à pondere in E mouebitur, ita vt libra in FG perue
niat.
atq; ita demonſtrari poterit, libram DE in FG moueri.
quæ quidem demonſtratio inutilis eſt prorſus, eaſdemq; patitur
difficultates.
licet enim tanquàm verum admittatur pondus in E
aſcendendo grauius eſſe pondere in D ſimiliter aſcendendo,
non tamen ex hoc ſequitur, pondus in E deſcendendo grauius
eſſe pondere in D aſcendendo.
Neutra igitur harum demon­
ſtrationum libram DE, vel in AB redire, vel in FG moue­
ri, oſtendentium, vera eſt.
15 Primi.26 Primi.
Præterea ſi ipſorum ſuppoſitionem, eorumq; verborum vim
rectè perpendamus; alium certè habere ſenſum conſpiciemus.
nam
cùm ſemper ſpatium, per quod naturaliter pondus mouetur, à cen
tro grauitatis ipſius ponderis ad centrum mundi, inſtar rectæ li­
neæ à centro grauitatis ad centrum mundi productæ, ſit ſumendum;
tantò huiusmodi ponderis deſcenſus, magis, minusuè obliquus
dicetur; quantò ſecundùm ſpatium inſtar prædictæ lineæ deſigna
tum, magis, aut minus (naturalem tamen locum petens, ſemperq;
magis ipſi appropinquans) mouebitur; ita vt tantò obliquior de­
ſcenſus dicatur, quantò recedit ab eiuſmodi ſpatio: rectior verò,
quantò ad idem accedit.
& in hoc ſenſu ſuppoſitio illa nemini
difficultatem parere debet, adeò enim veritas eius conſpicua eſt;
rationiq; conſentanea: vt nulla proſus manifeſtatione egere vi­
deatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index