Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 355 > >|
128[Figure 28]
ſed eadem ratione erit etiam in linea B E, er­
go non niſi in puncto F, quod ſolum eſt in vtra­
que, quod erat demonſtrandum.
ex quibus ap­
paret, qua ratione mechanica concluſio Geo­
metriæ ſubiaceat, dum lineari diſcurſu ipſa
demonſtratio perficitur.
Scias præterea cen­
trum grauitatis eſſe tale punctum, ex quo ſi ſu­
ſpendatur corpus triangulare vniformis craſ­
ſitici, manet ſemper horizonti parallelum, ſi
tamen antequam ſuſpenderetur, iacebat plano horizontis, æquidiſtans;
neque ſi ſuſpenſum feratur huc illud nutat, ſed ſemper in codem ſitu perſeuerat.
39
Tex. 24. (Veluti Arithmetica quidem quid impar, aut par; aut quadrangu­
lum, aut cubus) cognoſcas hinc certò certius quadrangulum, & cubum eſſe
ſpecies numerorum, ſicuti ſupra tex. 9. & 20. explicauimus, quò nunc te vi­
ciſſim, vt præſentem locum intelligas, remittimus.
40
Ibidem (Geometrica verò quid irrationale, aut refrangi, aut concurrere) per
verbum, irrationale, non videtur Ariſt. intellexiſſe proprietatem illam duo­
rum linearum incommenſurabilium longitudine, & potentia, quia vſus fuiſ­
ſet verbo, άορητον. quod apud Geometras vſurpari ſolet in illa ſignificatio­
ne, ſed vſus eſt verbo, ὰλογον, quod latinè redditur improportionale.
41
Per verbum (Refrangi) ſeu frangi, intelligit lineam aliquam rectam, non
in directum tendere, ſed in aliquo puncto frangi, ſeu declinari à rectitudine,
ita vt conſtituat angulum.
Per verbum (Concurrere) intelligit, non eſſe parallelas, ſed ad idem ali­
quod punctum coire, ſi protrahantur.
42
Ibidem (Et Astrologia ſimiliter) per Aſtrologiam intelligit Ariſt. non iu­
diciariam, quamuis à recentioribus hoc nomine vocetur, ſed quam hodie
dicunt Aſtronomiam, aitque; ipſam conſiderare quantitatem, figuram, mo­
tum, & locum totius Mundi, ac partium ipſius integrantium, vt ſunt Cœli,
& Elementa.
43
Tex. 25. (Neque Geometra falſa ſupponit, quemadmodum quidam aſſeruere di­
centes, quod non oportet falſo vti: Geometram verò mentiri dicentem pedalem, non
pedalem, aut rectam deſcriptam, non rectam existentem: Geometra verò nihil con­
cludit eò, quod hæc eſt linea, ſed quæ per hæc oſtenduntur) innuit his verbis eam
materiam intelligibilem, quæ eſt ſubiectum Geometriæ: eam ſcilicet, quæ
ſub figuris Geometricis ſenſibilibus, & plerunque falſis latet; nam ſæpè Geo­
metra vtitur linea quadam ſenſibili pro recta, quæ verè nec eſt linea mathe­
matica, nec recta; ſupponit aliquando talem lineam eſſe pedalem, quæ ve­
rè non eſt pedalis: Verumtamen non mentitur, quia reſpicit ad veram li­
neam mathematicam, quæ ſub illa intelligitur, & quæ recta concipitur; &
quidem hæc omnia verè concipiuntur, quoniam ita eſſe re vera poſſunt.
44
Tex. 28. (Coaltern as verò coincidere) per coalternas intelligendas eſſe pa­
rallelas lineas, alias, & nunc quoque monemus.
45
Tex. 29. (In Mathematicis verò non est ſimiliter paralogiſmus, quoniam me­
diŭ eſt ſemper, quod duplex, de hoc enim omni, & hoc rurſus de alio dicitur omni)
aduerte, quod quamuis nonnulli codices habeant pro, in mathematicis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index