DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 288 > >|
1
Si itaq; pondus ſolutum in ſitu D
collocatum ad propium locum mo­
ueri debeat; proculdubio poſito cen­
tro mundi S, per lineam DS moue­
bitur.
ſimiliter pondus in E ſolutum
per lineam ES mouebitur.
quare ſi
(vt rei veritas eſt) ponderis deſcen­
ſus magis, minuſuè obliquus dicetur
ſecundùm receſſum, & acceſſum ad
ſpatia per lineas DSES deſignata,
iuxta naturales ipſorum ad propria lo
ca lationes; conſpicuum eſt, minus
obliquum eſſe deſcenſum ipſius E
per EG, quàm ipſius D per DA:
cùm angulum SEG angulo SDA
minorem eſſe ſupra oſtenſum ſit.
qua
re in E pondus magis grauitabit,
quàm in D. quod eſt penitus oppo­
ſitum eius, quod ipſi oſtendere cona
ti ſunt.
Inſurgent autem fortaſſe
contrarios, ſi igitur (dicent) pondus
in E grauius eſt pondere in D, libra
36[Figure 36]
DE in hoc ſitu minimè perſiſtet, quod equidem tueri propoſuimus:
ſed in FG mouebitur.
quibus reſpondemus, plurimum referre, ſiue
conſideremus pondera, quatenus ſunt inuicem diſiuncta, ſiue quate
nus ſunt ſibi inuicem connexa.
alia eſt enim ratio ponderis in E ſine
connexione ponderis in D, alia verò eiuſdem alteri ponderi con
nexi; ita vt alterum ſine altero moueri non poſsit.
nam ponde
ris in E, quatenus eſt ſine alterius ponderis connexione, rectus
naturalis deſcenſus eſt per lineam ES; quatenus verò connexum
eſt ponderi in D, eius naturalis deſcenſus non erit amplius per
lineam ES, ſed per lineam ipſi CS parallelam.
magnitudo enim
ex ponderibus ED, & libra DE compoſita, cuius grauitatis cen­
trum eſt C, ſi nullibi ſuſtineatur, deorſum eo modo, quo reperi
tur, ſecundùm grauitatis centrum per rectam à centro grauita
tis C ad centrum mundi S ductam naturaliter mouebitur, donec

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index