Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 334 > >|
1quantum ex naturâ ſuâ eſſe poteſt; & per hoc unum,
juſtitiam, fortitudinem, temperantiam, reliquaſque
omnes virtutes habet, ſed ita inter ſe conjunctas, ut
nullae ſupra caeteras emineant; & idcirco, quamvis
multo ſint praeſtantiores iis quae aliquâ vitiorum
miſturâ diſtinctae ſunt, quia tamen multitudini minùs
ſunt notae, non tantis laudibus ſolent extolli.
20
25
Praeterea, cùm duo ad ſapientiam ita deſcriptam
requirantur, perceptio ſcilicet intellectûs & propenſio
voluntatis: ejus quidem quod à voluntate dependet
nemo non eſt capax, ſed quidam aliis multò perſpi­
caciorem habent intellectum.
Et quamvis ſufficere
debeat iis qui ſunt naturâ tardiuſculi, quòd, etſi
multa ignorent, modò tamen firmam & conſtantem
retineant voluntatem nihil omittendi, quo ad recti
cognitionem perveniant, atque id omne quod rectum
judicabunt exſequendi, pro modulo ſuo ſapientes &
hoc nomine Deo gratiſſimi eſſe poſſint: multò tamen
praeſtantiores illi ſunt, in quibus, cum firmiſſimâ recte
agendi voluntate, perſpicaciſſimum ingenium & ſum­
ma veritatis cognoſcendae cura reperitur.

Summam autem eſſe in Celſitudine tuâ iſtam curam,
ex eo perſpicuum eſt, quòd nec aulae avocamenta, nec
conſueta educatio quae puellas ad ignorantiam dam­
nare ſolet, impedire potuerint, quominus omnes bonas
artes & ſcientias inveſtigaris.
Deinde ſumma etiam &
incomparabilis ingenii tui perſpicacitas ex eo apparet,
quòd omnia iſtarum ſcientiarum arcana penitiſſimè
inſpexeris, ac breviſſimo tempore accuratècognoveris.
Majuſque adhuc ejuſdem rei habeo argumentum mihi
peculiare, quòd te unam hactenus invenerim, quae

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index