Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 334 > >|
1tem moveri, nempe ab Oriente in Occidentem; quae
duo inter ſe pugnant.
Ita ergo, ne nimium communi
uſu loquendi recedamus, non hîc dicemus terram mo­
veri, ſed ſola corpora AB & CD; atque ita de reliquis. Sed interim recordabimur, id omne quod reale eſt ac
poſitivum in corporibus quae moventur, propter quod
moveri dicuntur, reperiri etiam in aliis ipſorum con­
tiguis, quae tamen ut quieſcentia tantúm ſpectantur a.
XXX.
Cur ex duobus corpo­
ribus contiguis quae
ſeparantur ab invi­
cem, unum potiùs
quàm, aliud moveri
dacatur.
15
20
25
30
5
1[Figure 1]

Etſi autem unumquodque corpus habeat tantùm
ro unum motum ſibi proprium, quoniam ab unis tantùm
corporibus ſibi contiguis & quieſcentibus recedere
intelligitur, participare tamen etiam poteſt ex aliis
innumeris, ſi nempe ſit pars aliorum corporum alios
motus habentium.
Ut, ſi quis ambulans in navi horo­
logium in perâ geſtet, ejus horologii rotulae unico tan­
tùm motu ſibi proprio movebuntur, ſed participabunt
etiam ex alio, quatenus, adjunctae homini ambulanti,
unam cum illo materiae partem component, & ex alio
quatenus erunt adjunctae navigio in mari fluctuanti,
&sex alio quatenus adjunctae ipſi mari, & denique alio
quatenus adjunctae ipſi terrae, ſi quidem tota terra moveatur.

Omneſque hi motus revera erunt in rotulis
iſtis; ſed quia non facilè tam multi ſimul intelligi, nec
etiam omnes agnoſci pogunt, ſufficiet unicum illum,
qui proprius eſt cujuſque corporis, in ipſo conſiderare.
XXXI.
Quomodo in eodem cor­
pore innumeri diverſi
motus eſſe poſſint.
10
15
20
25

Ac praeterea ille unicus cujuſque corporis motus,
qui ei proprius eſt, inſtar plurium poteſt conſiderari:
ut, cùm in rotis curruum duos diverſos diſtinguimus,
unum ſcilicet circularem circa ipſarum axem, & alium
redum ſecundúm longitudinem viae per quam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index