Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 334 > >|
1tur. Sed qud ideò tales motus non ſint revera diſtin­
cti, patet ex eo, quòd unumquodque punctum cor­
poris quod movetur, unam tantùm aliquam lineam
deſcribat.
Nec refert, quòd iſta linea ſaepe ſit valde
contorta a, & ideò pluribus diverſis motibus
videatur: quia poſſumus imaginari, eodem modo
quamcunque lineam, etiam rectam, quae
omnium ſimpliciſſima eſt, ex infinitis di­
verſis motibus ortam eſſe.
Ut ſi linea AB
feratur verſus C D, & eodem
punctum A feratur verſus B, linea recta
AD, quam hoc punctum A deſcribet,
non minús pendebit à duobus motibus rectis, ab A in
B & ab AB in CD, quàm linea curva, quae à quovis
rotae puncto deſcribitur, pendet motu recto & circu­
lari.
Ac proinde, quamvis ſaepe utile ſit unum motum
in plures partes hoc pado diſtinguere, ad faciliorem
ejus perceptionem, abſolut tamen loquendo, unus
tantúm in unoquoque corpore eſt numerandus.
XXXII.
Quomodo etiam motus
propriè ſumptus, qui
in quoque corpore
unicus eſt, pro pluribus ſumi poſſit.
30
5
10
15

Ex hoc autem quòd ſuprâ fuerit animadverſum b,
loca omnia corporibus plena eſſe, ſemperque eaſdem
materiae partes aequalibus locis coaequari, ſequitur
nullum corpus moveri poſſe niſi per circulum, ita ſci­
licet ut aliud aliquod corpus ex loco qem ingreditur
expellat, hocque rurſus aliud, & aliud, uſque ulti­
mum, quod in locum à primo derelictum, eodem tem­
poris momento quo derelictus eſt, ingrediatur.
Hocque
facilè intelligimus in circulo perfecto, quia videmus
nullum vacuum, nullamque rarefactionem aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index