1ex hoc ſolo, quòd Deus diverſimodè moverit partes
materiae, cúm primúm illas creavit, jamque totam
iſtam materiam conſervet eodem planè modo eàdem
que ratione quà priús creavit, eum etiam tantundem
motûs in ipſà ſemper conſervare a.
materiae, cúm primúm illas creavit, jamque totam
iſtam materiam conſervet eodem planè modo eàdem
que ratione quà priús creavit, eum etiam tantundem
motûs in ipſà ſemper conſervare a.
5
10
15
20
25
30
5
Atque ex hac eâdem immutabilitate Dei, regulae
quádam ſive leges naturae cognoſci poſſunt, quae ſunt
cauſae ſecundariá ac particulares diverſorum motuum,
quos in ſingulis corporibus advertimus. Harum primà
eſt, unamquamque rem, quatenus eſt ſimplex & indi
viſa, manere, quantum in ſe eſt, in eodem ſemper ſtatu,
nec unquam mutari niſi à cauſis externis. Ita, ſi pars
aliqua materiae ſit quadrata, facilè nobis perſuademus
illam perpetuò manſuram eſſe quadratam, niſi quid
aliunde adveniat quod ejus figuram mutet. Si quieſcat,
non credimus illam unquam incepturam moveri, niſi
ab aliquà cauſà ad id impellatur. Nec ulla major ra
tio eſt, ſi moveatur, cur putemus ipſam unquam ſuâ
ſponte,* & à nullo alio impeditam, motum illum ſuum
eſſe intermiſſuram. Atque ideò concludendum eſt,
quod movetur, quantum in ſe eſt, ſemper moveri. Sed
quia hîc verſamur circa terram, cujus conſtitutio talis
eſt, ut motus omnes qui propè illam fiunt, brevi ſiſtan
tur & ſaepe ob cauſas quae ſenſus noſtros latent: ideò
ab ineunte átate ſaepe judicavimus eos motus, qui
à cauſis nobis ignotis ſiſtebantur, ſuà ſponte deſinere.
Jamque proclives ſumus ad illud de omnibus exiſti
mandum, quod videmur in multis eite experti nempe