Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
< >
page |< < of 355 > >|
1hanc formam, dimidium duorum rectorum eſt rectus, angulus in ſemicir­
culo eſt dimidium duorum rectorum, ergo angulus in ſemicirculo eſt rectus.
vides in minori propoſitione contineri definitionem ſubiecti materialem?
adeò vt hæc ſit demonſtratio omnibus numeris abſoluta per cauſam mate­
rialem, vt benè ſentit Ariſt.
Reliqua ad logicum pertinent, etiamſi per cha­
racteres more mathematicorum exponantur.
72
Tex. 24. (Vt propter quid reſonat? aut propter quid apparet? aut propter quid
Iris?
omnia enim hæc idem problemata ſunt genere, omnia enim ſunt refractio, ſed
ſpecie altera) propter quid reſonat?
ſcilicet echo; propter quid apparet?
ſcilicet imago in ſpeculo. dicit cauſam echo, imaginis in ſpeculo, & iridis
in nubibus eſſe eandem; nimirum refractionem; quamuis tres illæ refractio­
nes, ſeu; vt melius loquamur, reflexiones differant ſpecie ab inuicem, illa
enim eſt repercuſſio vocis; hæc reflexio ſpeciei viſibilis ex corpore terſo;
iſta denique radiorum Solis ex nube rorida in ſtato angulo repercuſſus.
qua
ratione autem iſta omnia fiant, longum eſſet exponere, & ab intelligentia
huius loci fortè alienum.
Illud tamen non prætereundum, quod ſi propriè
cum Perſpectiuis loqui velimus, dicendum eſſe, omnia illa eſſe reflexionem,
non refractionem.
nam reflexio eſt, quando linea viſualis, per quam fertur
ſpecies in aliquod corpus terſum, impingit, ex quo deinde ad oculos refle­
ctitur.
refractio tunc eſt, quando ſpecies obiecti viſibilis tranſit per media
diuerſæ craſſitiei., vt quando ſpecies lapilli per aquam primùm, deinde per
aerem means ad oculum peruenit; tunc enim linea, per quam ſpecies pro­
greditur, frangitur in confinio aquæ, & aeris, ita vt ſpecies non per vnicam
lineam rectam, ſed per fractam, ſeu refractam in confinio illo, oculis tan­
dem accidat.
In fine textus (Quoniam Luna deficit) non intelligit defectum illum, qui
eclypſis appellatur, ſed ilium, quo paulatim lumen Lunæ minus oculis no­
ſtris apparet: decreſcente enim Luna ſolent humida augeri.
73
Tex. 25. (Vt propter quid, & permutatim proportionale? & c.) quod quan­
titates, quæ ſunt proportionales, ſint etiam alternatim, ſeu permutatim
proportionales explicatum eſt ad tex. 13. primi Poſter. quæ etiam neceſſa­
ria ſunt ad hunc locum benè intelligendum.
Illud autem commune propter
quod ea, quæ ſunt proportionalia, ſint etiam permutatim proportionalia,
eſt quoddam innominatum, de quo ibi dictum eſt, quod cum conueniat li­
neis, & numeris, & tamen ſeparatim de vtriſque illa paſſio demonſtretur,
quærit cuinam primò, & per ſe conueniat hæc paſſio, eſſe permutatim pro­
portionale; ſcilicet quidnam ſit illud innominatum; in quo deinde commu­
nicent lineæ, & numeri, vt inde habeant eſſe etiam permutatim propor­
tionalia.
74
Ibidem (Hic quidem fortaſſe proportionaliter habere latera, & angulos) vult
indicare, in quonam conſiſtat ſimilitudo inter duas figuras rectilineas geo­
metricas, quam ſimilitudinem Euclides definit.
1. ſexti, ſic explicat: ſimi­
les figuræ rectilíneæ ſunt; quæ & angulos ſingulos, ſingulis angulis æquales
habent, atque etiam latera, quæ circa angulos æquales ſunt proportionalia.
vt ſi duo triangula appoſita habeant angulos æquales, angulum A, angulo D:
angulum B, angulo E. angulum C, angulo F. & præterea latera, quæ ſunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index