1autem ulla, quá motum ipſum tollat vel minuat, quia
motus motui non eſt contrarius: hinc ſequitur illum
idcirco minui non debere.
motus motui non eſt contrarius: hinc ſequitur illum
idcirco minui non debere.
XLI.
Probatio prioris partis
hujus regulae.
Probatio prioris partis
hujus regulae.
20
25
Demonſtratur etiam pars altera ex immutabilitate
operationis Dei, mundum eâdem actione, quâ
creavit, continuò jam conſervantis. Cúm enim omnia
corporibus ſint plena, & nihilominus uniuſcujuſque
corporis motus tendat in lineam rectam, perſpicuum
eſt Deum ab initio, mundum creando, non modò diver
ſas ejus partes diverſimodè moviſſe, ſed ſimul
effeciſſe, ut unae alias impellerent motuſque ſuos in
illas transferrent: adeò ut jam, ipſum conſervando
eâdem actione, ac cum iiſdem legibus cum quibus
creavit, motum, non iiſdem materiae partibus ſemper
infixum, ſed ex unis in alias prout ſibi occur
runt tranſeuntem, conſervet. Sicque haec ipſa crea
turarum continua mutatio immutabilitatis Dei eſt
argumentum.
XLII.
Probatio poſterioris
partis.
Probatio poſterioris
partis.
5
10
15
Hic verò diligenter advertendum eſt, in quo conſi
ſtat vis cujuſque corporis ad agendum in aliud, vel
actioni alterius reſiſtendum: nempe in hoc uno, quòd
unaquaeque res tendat, quantum in ſe eſt, ad perma
nendum in eodem ſtatu in quo eſt, juxta legem primo
loco poſitam a. Hinc enim id quod alteri conjunctum
eſt, vim habet nonnullam, ad impediendum diſ
jungatur; id quod diſjunctum eſt, ad manendum diſ
junctum; id quod quieſcit, ad perſeverandum in ſuà
quiete, atque ex conſequenti ad reſiſtendum iis omni
bus quae illam poſſunt mutare; id quod molvetur, ad
perſeverandum in ſuo motu, hoc eſt, in motu