Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 334 > >|
1autem ulla, quá motum ipſum tollat vel minuat, quia
motus motui non eſt contrarius: hinc ſequitur illum
idcirco minui non debere.
XLI.
Probatio prioris partis
hujus regulae.
20
25

Demonſtratur etiam pars altera ex immutabilitate
operationis Dei, mundum eâdem actione, quâ
creavit, continuò jam conſervantis.
Cúm enim omnia
corporibus ſint plena, & nihilominus uniuſcujuſque
corporis motus tendat in lineam rectam, perſpicuum
eſt Deum ab initio, mundum creando, non modò diver­
ſas ejus partes diverſimodè moviſſe, ſed ſimul
effeciſſe, ut unae alias impellerent motuſque ſuos in
illas transferrent: adeò ut jam, ipſum conſervando
eâdem actione, ac cum iiſdem legibus cum quibus
creavit, motum, non iiſdem materiae partibus ſemper
infixum, ſed ex unis in alias prout ſibi occur­
runt tranſeuntem, conſervet.
Sicque haec ipſa crea­
turarum continua mutatio immutabilitatis Dei eſt
argumentum.
XLII.
Probatio poſterioris
partis.
5
10
15

Hic verò diligenter advertendum eſt, in quo conſi­
ſtat vis cujuſque corporis ad agendum in aliud, vel
actioni alterius reſiſtendum: nempe in hoc uno, quòd
unaquaeque res tendat, quantum in ſe eſt, ad perma­
nendum in eodem ſtatu in quo eſt, juxta legem primo
loco poſitam a.
Hinc enim id quod alteri conjunctum
eſt, vim habet nonnullam, ad impediendum diſ­
jungatur; id quod diſjunctum eſt, ad manendum diſ­
junctum; id quod quieſcit, ad perſeverandum in ſuà
quiete, atque ex conſequenti ad reſiſtendum iis omni­
bus quae illam poſſunt mutare; id quod molvetur, ad
perſeverandum in ſuo motu, hoc eſt, in motu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index