DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 288 > >|
1
Si autem centrum libræ
ſit infra libram, tunc pon­
dus depreſſum maiorem
habere grauitatem eleuato
iiſdem mediis oſtendetur.

ducantur à punctis EF ip­
ſi AB perpendiculares EL
FM.
ſimiliter demonſtra
bitur EL maiorem eſſe
FM; & ob id deſcenſus
ponderis in F minus de di
recto capiet, quàm aſcen­
50[Figure 50]
ſus ponderis in E: quocirca reſiſtentia violentiæ ponderis in E ſu
perabit naturalem propenſionem ponderis in F.
ergo pondus in E
pondere in F grauius erit.
Producatur etiam CD ex vtraq; parte in OP; ipſiq; à punctis
EF perpendiculares ducantur EQ FR.
eodem prorſus modo
oſtendetur, lineam EQ maiorem eſſe FR.
pondus ideò in E ma
gis à linea directionis OP diſtabit, quàm pondus in F.
maio­
rem igitur grauitatem habebit pondus in E, quàm pondus in F.
ex quibus ſequitur, libram EF ex parte E deorſum moueri.
Ariſtoteles itaq; has duas tantùm quæſtiones propoſuit, ter­
tiamq; reliquit; ſcilicet cùm centrum libræ in ipſa eſt libra: hanc
autem ommiſsit, vt notam, quemadmodum res valde notas præ­
termittere ſolet.
nam cui dubium, ſi pondus in eius centro gra
uitatis ſuſtineatur, quin maneat?
Ea verò, quæ ex ipſius ſenten
tia attulimus, aliquis reprehendere poſſet, nos integram eius ſenten
tiam minimè protuliſſe affirmans.
nam cùm in ſecunda parte ſe
cundæ quæſtionis proponit, cur libra, trutina deorſum conſtituta,
quando deorſum lato pondere quiſpiam id amouet, non aſcen
dit, ſed manet?
non aſſerit adhuc libram deorſum moueri; ſed
manere.
quod in vltima quoq; concluſione colligiſſe videtur. Ve
rùm hoc non ſolum nobis non repugnat, ſed ſi rectè intelligitur,
maximè ſuffragatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index