Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 334 > >|
1in motu non impedire ne loca quae ſponte deſe­
runt ab aliis occupentur; ſed ea quá quieſcunt, non
ſine aliquâ vi ex locis ſuis extrudi poſſe.
Unde licet
colligere, corpora diviſa in multas exiguas particulas,
motibus à ſe mutuò diverſis agitatas, eſſe fluida; ea
verò, quorum omnes particulae juxta ſe mutuò quieſ­
cunt, eſſe dura.
LIV.
Quae ſint corpora du­
ra, quae fluida.
25
30
5

Neque profectò ullum glutinum poſſumus excogi­
tare, quod particulas durorum corporum firmiús inter
ſe conjungat, quàm ipſarum quies.
Quid enim eſſe
poſſet glutinum iſtud ? Non ſubſtantia: quia, cúm par­
ticulae iſtae ſint ſubſtantiae, nulla ratio eſt cur per aliam
ſubſtantiam potiús quàm per ſe ipſas jungerentur.

Non etiam eſt modus ullus diverſus à quiete: nullus
enim alius magis adverſari poteſt motui, per quem
iſtae particulae ſeparentur, quàm ipſarum quies.
Atque
praeter ſubſtantias & earum modos, nullum aliud ge­
nus rerum agnoſcimus a.
LV.
Durorum partes nullo
alio glutino ſimul
jungi, quàm earum
quiete.
10
15

Quantum autem ad fluida, etſi ſenſu non adverta­
mus ipſorum particulas moveri, quia ſunt nimis exi­
guae facilè tamen ex effectibus id colligitur, praecipuè
in aere & aquâ, ex eo quòd alia multa cor­
rumpant.
Neque enim actio ulla corporea, qualis iſta
corruptio eſt, ſine motu locali eſſe poteſt; cauſae
ipſorum motûs infrà dicentur b.
Sed in eo eſt difficul­
tas, quòd iſtae fluidorum particulae non poſſint omnes
eodem tempore in unamquamque partem ferri; quod
tamen requiri videtur, ut non impediant motum cor­
porum ex qualibet parte venientium, quemadmodum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index