Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 334 > >|
1videmus illas eum non impedire. Nam ſi, exempli
cauſà, corpus durum B moveatur verſus C, ac quae­
dam ex partibus fluidi in­
termedii D ferantur in con­
trarium à C verſus B,
motum eius non juvabunt,
ſed contrà magis impe­
dient, quàm ſi plan eſſent
ſine motu.
Quae difficultas ut ſolvatur, recordandum
eſt, non motum, ſed quietem eſſe motui contrariam; &
motûs determinationem verſus unam partem eſſe con­
trariam ejuſdem determinationi verſus partem oppo­
ſitam, ut iam dictum eſt a; itemque omne id quod
movetur, tendere ſemper ut pergat moveri ſecundùm
lineam rectam b.
Ex his enim patet: primò, du­
rum B, dum quieſcit, magis opponi, ſuà illâ quiete,
motibus particularum corporis fluidi D ſimul ſpecta­
tis, quàm iiſdem opponeretur ſuo motu, ſi moveretur.

Ac deinde, quantum ad determinationem, verum qui­
dem eſt tot eſſe ex particulis ipſius D, quae
à C verſus B, quot ſunt quae moventur in contrarium:
quippe epedem ſunt quae, venientes à C, impingunt in
ſuperficiem corporis B, ac deinde retorquentur ver­
ſus C.
Et quidem ſingulae ex iſlis ſeorſim ſpectatae, im­
pingentes in B, pellunt ipſum verſus ſ, atque ma­
gis impediunt, ne moveatur verſus C, quàm ſi eſſent
ſine motu; ſed, quia totidem etiam ab F tendunt in B,
illudque pellunt verſus C, idcirco, quantum ad hoc
attinet B non magis pellitur verſus unam partem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index