1tractatus antehac à me vulgatos perfectè omnes intel
ligas. Obſcuriſſimi enim pleriſque aliis, etiam maximè
ingeniosis & doctis, eſſe videntur; & ferè omnibus uſu
venit ut, ſi verſati ſint in Metaphyſicis, à Geometricis
abhorreant; ſi verò Geometriam excoluerint, quae de
primâ Philoſophiâ ſcripſi non capiant: ſolum agnoſco
ingenium tuum, cui omnia aequè perſpicua ſunt, &
quod merito idcirco incomparabile appello. Cùmque
conſidero tam variam & perfectam rerum omnium co
gnitionem non eſſe in aliquo Gymnoſophiſtâ jam ſene,
qui multos annos ad contemplandum habuerit, ſed in
Principe puellâ, quae forma & aetate non caeſiam Miner
vam, aut aliquam ex Muſis, ſed potiùs Charitem re
ſert, non poſſum in ſummam admirationem non rapi.

5
10
Denique non tantùm ex parte cognitionis, ſed etiam
ex parte voluntatis, nihil ad abſolutam & ſublimem
ſapientiam requiri, quod non in moribus tuis eluceat,
animadverto. Apparet enim in illis eximia quaedam
cum majeſtate benignitas & manſuetudo, perpetuis
fortunae injuriis laceſſita, ſed nunquam efferata nec
fracta. Haecque ita me ſibi devinxit, ut non modò Phi
loſophiam hanc meam Sapientiae, quam in Te ſuſpi
cio, dicandam & conſecrandam putem (quia nempe
ipſa nihil aliud eſt quam ſtudium ſapientiae), ſed etiam
non magis Philoſophus audire velim, quàm
Sereniſſimae Celſitudinis tuae
Devotiſſimus cultor
DES-CARTES.