Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 355 > >|
1
121
Ibidem (In ſolidis verò duæ ſolum pyramis, & cubus) ideſt replent locum
ſolidum.
nullum reperi, qui in hoc loco explicando non errauerit; nam Græ­
ci, qui alioqui ſolent mathematica probè intelligere, hic omnes lapſi ſunt,
ſecumque; & Arabes, & Latinos in eandem foueam ſupra ſe miſerè traxerunt.
communis ferè error omnium fuit, pyramides plures ſimul compactas poſ­
ſe replere ſolidum locum.
quod vt melius intelligamus, ſciendum eſt, reple­
re locum ſolidum nihil aliud eſſe, quam ſi plura corpora ſolida ſimul ad idem
punctum coaptata, ita conſtipentur, vt totum ſpatium, quod eſt circa pun­
ctum illud omninò occupent, hoc eſt, nihil vacui inter ipſa relinquatur: ſi­
cut enim prædictæ tres figuræ planæ, de quibus paulò ante, replent locum
planum
, ideſt ſuperficiem; ita cubi replent ſolidum, ideſt ſoliditatem ſimul
vniti conſtituunt, ita vt ſi octo cubi ſimul ad idem punctum coaptentur, con­
ſtituant
corpus ſolidum ex octo illius conſtatum, nihilque; inane inter ipſos
cubos relinquatur.
& ſicuti planæ illæ figuræ erant conficiendis pauimentis
aptæ, ita ſolidæ muris, qui corpora ſunt ſolida, conſtruendis idonea ſunt.
Notam dum præterea, quod per pyramidem debemus intelligere pyramidem
regularem, quæ dicitur etiam Tetraedrum, eſtque; ſecunda inter quinque cor­
pora regularia rectilinea, quæ alias Platonica corpora dicuntur.
eorumque;
definitiones
ſunt in 11. Elem.
Tetraedrum autem ſic definitur, eſt figura ſo­
lida ſub quatuor triangulis æquilateris, atque inuicem æqualibus contenta:
de hac inquam eſt ſermo.
quia ſi liceret intelligere de irregularibus figuris,
infinitæ
reperirentur figuræ tam planæ, quam ſolidæ, quæ vtrumque locum
complerent.
Aduertendum tandem Ariſt. videri loqui de repletione loci
ſolidi, quia tranſit à planïs figuris ad ſolidas.
& quia ſi duæ pyramis, &
cubus
replent locum ſolummodo ſecundum ſuas ſuperficies, quæ ſunt trian­
gulum, & quadratum, iam de his cum proximè ante dixiſſet, quid opus fuiſ­
ſet idem poſt modum repetere.
ad hæc ſi in medium ſolida hæc duo profert,
aitque; ipſa replere locum, intelligens, planum, profectò non loquitur forma­
liter
, ideſt de ipſis, vt ſolida ſunt.
Quare Ariſt. videretur ſibi non conſtare,
vel perperam exiſtimaſſe plura Tetraedra complere ſoliditatem.
deceptus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index