25
30
Denique idem de Terrâ experimur: conflata enim
eſt ex opacis corporibus, quae Solis radios excipientia,
illos non minús validè quàm Luna reflectunt;
etiam nubibus eſt involuta, quae licèt multà minús
opacae ſint, quàm pleraeque aliá ejus partes, ſaepe
tamen ipſas videmus, cúm à Sole illuſtrantur, non
minús albicantes eſſe quàm Lunam; adeò ut ſit ſatis,
manifeſtum, eam ratione luminis à Lunà, Venere,
Mercurio, aliiſque Planetis non differre.
5
10
Quod etiam conſirmatur, ex eo quòd, Lunà exiſtente
inter Solem & Terram, ejus facies quae à Sole non
illuſtratur, debile quoddam lumen oſtendat, quod
facilè conjicimus ad illam pervenire à Terrâ,
tunc radios à Sole receptos eam verſús reflectit; mi
nuitur enim paulatim, prout pars Terrae à Sole illu
minata ab eà ſe avertit.
5
Atque omninino, ſi Terram ex Jove reſpiceremus,
minor quidem, ſed fortè non minús lucida nobis ap
pareret, quàm hinc Jupiter appareat; ex vicinioribus
autem Planetis, major videretur; ſed ex Fixis, propter
nimiam earum diſtantiam, omnem conſpectum effu
geret. Ex quibus ſequitur ipſam inter Planetas, &
Solem inter Stellas Fixas poſſe numerari.
20
25